razellus
Monachi et moniales et eorum successores libere
possint deffendere cum effectu ascendentibus et descendentibus navigia et Razellos per
Rodanum in ripa, quantum protendunt eorum confines ; videlicet a rivo de Vez usque ad
finem nemoris del Ver navigia aut Razellos applicent sive trahant, etc.
Extractum computi ann. 1321. eod. tom. pag. 160. col. 1 : Libraverunt pro
charreagio dicti Razelli, et ipso adducendo per aquam usque apud Lugdunum, ubi fuerunt
xxi. homines, et steterunt per aquam per xiii. dies, quia
pluries atterravit et distrinxit dictus Razellus, inclusis xxiii. libris
Vienn. Lugduni
pro expensis factis pro charreando et ascendendo superius Rhodanum et per
Sagonam, usque ad domum Domini, aliquam quantitatem dicti Razelli, quæ invitis nautis et
ductoribus dicti Razelli propter aliquam disjunctionem corruerat, propter impetum
aquarum. Charta ann. 1309. tom. 1. ejusd. Hist. pag. 98. col. 2 : Item
unum fustum, quod vocatur Rondellum, quod ponitur in latere Razelli, si sit de duobus
tysis aut plus, debet sex denarios. Charta Humberti Dalphini ann. 1348. apud D.
Secoussetom. 3. Ordinat. Reg. pag. 284. num. 12 :
Cum dicti Sacrista et
Capitulum Ecclesiæ (de Romanis) prædictæ dicant et asserant se habere.... certum
tributum a ducentibus seu transeuntibus Razellos fustæ seu lignorum supra flumen Isaræ ;
videlicet remos proprios, quibus dicti Raselli reguntur, etc. Vide
Radellus et Rasellus.