recisa
Et quicquid fiscus consuetudinis kabuit recipiendi in
luminaribus ipsius Sancti, pro nostra eleemosyna ad præsens in Recisa
computetur, id est, Rescissum et abolitum, si vera nostra interpretatio est.
Eadem notione, ut puto, accipiendæ voces Recisum, Reciseseu
Recisæin Emunitate Aigliberto Episc. Cenoman. concessa, apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 210. cujus hæc sunt verba :
Concessimus ei quicquid de ipsam villam partibus fisci
nostri sperabatur, hoc vobis in Recisum putamus, juxta illam anteriorem nostram
præceptionem, quam vobis apostolicus vir domnus Berarius quondam deportavit, unde et
ipse pontifex Aiglibertus de prædicta præceptione Recise (seu
Recisæ) exemplaria nobis præsentavit ; sed pro firmitatis studium petiit
nobis, ut pro nostra præceptione hoc iterum eam reformare debeamus, quod ei taliter
prestitisse vel confirmasse cognoscite. Præcipientes igitur, ita ut neque ad vos neque
ad junioribus seu successoribus vestris, de ipsa causa nihil exigere, nec requirere non
præsumatis. Inrecisum unica voce pro in recisumlegit Mabillonius, nosque ipsi ita scripsimus supra in voce Inrecisus ; sed tota Chartæ serie diligentius attenta, videtur omnino legendum esse
in recisumdivisis vocibus, ita ut sensus sit, Regem rescindere, abolere seu dimittere quicquid fiscus ejus in villa, de qua hic agitur, percipiebat : quod satis patet ex posterioribus verbis :
Præcipientes igitur, etc.