recommendisia
Legatus..... nuntiavit, amodo filium olim domini Ottonis et statum Parmæ ac Regii
esse sub Recommendisia et protectione ipsius Ducalis Dominii. Vide
Commendisia.Recommant, ni fallor, Præstatio, quæ pro tutela pensitabatur. Charta an. circ. 1244. in magn. Chartul. nig. Corb. fol. 97. v° :
Li Recommant et les lois d'Aoust
sont à l'église, dont mesires Jehans fait tort à l'église, etc. Recommandement
vero, vox in epistolis usitata, ut quis alteri commendatum se esse velle significet.
Epist. Mariæ imper. ad Blancham regin. ann. 1248. inter Probat. Hist. Villehard. pag. 6 :
Salut et recomandement com à nostre trés-chiere dame.Nonnulli ex ipsis nobilibus
pro certis suis locis fidelitatem et homagium fecerunt domino duci Sabaudiæ, cum
reservatione tamen adhærentiæ et Recommendisiæ, quibus antea prælibato domino duci
Mediolani tenebantur.