recredere
debet dim. m. quia ~idit de duello suo debet dim. m. ad judicium
pro ‥ equis conductis ‥ quis equi sui proprii fuerunt recruti per viam
pro restauro unius runcini ‥ qui quidem equus fuit recreatus in servici regis(
de xj animalibus recrutis per viam in fugando de partibus Scocie
de iij equis recrutis vend’ per eundem ad diversa precia de equis venientibus de partibus Gawed
dominus S. de M. ‥ occupavit ‥ xv dolea vini que dictus A. habebat penes se ‥ que vina dictus comes solvere noluit vel ~ere dicto A. pro ipsis cuilibet justiciam offerenti
bona ‥ capta ‥ per gentes nostras ‥ restituatis ‥ et interim omnia ~antur
sibi ‥ justiciatum predictum tanquam heredi ‥ deliberare vel saltem sibi ~ere secundum consuetudinem parcium illarum
alioquin arrestatus cum caucionibus ~atur, nisi suspicio appareret quare deberet teneri
Et ipse homo in præsenti pro colono ad casam Sancti illius... recognovit et
Recredidit. Vetus Notitia apud Sirmond. : Cognoscentesque rei veritatem,
atque comprobationem, statim se Recrediderunt. Polyptychus S. Remigii Remensis,
de servis, qui ingenuos se asserebant : Missi autem interrogaverunt, si testes
contra eos verum dicebant. Ipsi autem videntes cognoscentesque rei veritatem atque
comprobationem, statim se Recrediderunt et per judicium Scabinorum, quorum hæc sunt
nomina,..... rewadiaverunt servitium multis diebus injuste retentum et neglectum.
Sed ille Dodo minime denegavit, et ad pedes ipsius Moyse jactavit, atque
Recredidit, quod servus erat Domno Karolo Rege de jam dicta villa. Hac etiam
notione vocem hanc usurpare videntur Annales Francor. Bertiniani ann. 787 : Tassilo
venit per semetipsum, tradens se in manus Domni Regis Caroli in vassaticum, et
Recredidit se, in omnibus se peccasse, et mala egisse, denuo renovans
sacramenta.reddere, quod est rem præcise restituere,
ita videatur judici. Gervasius Abbas Præmonstrat. Epist. 31 :
Scitis enim, quod secundum Consuetudines
Gallicanas, a quibus ratio non discordat, qui alienum capit, et requisitus, vel non, non
reddit præcise, vel per plegium non Recredit, manifestissimus prædo, et fere deterior
Ruptario reputatur. Ex quibus licet percipere, cur Scriptores voces has ita
conjungant, redderevel
recredere: is enim
recredit,qui dato vade spondet eam se redditurum. Ivo Carnot. Epist. 275 :
Reddet aut Recredet Comitem Nivernensem. Gaufridus Vindocin. lib. 2.
Epist. 30 : Carnotensis Ecclesia boves et oves, vel quæcunque Ecclesiarum prædæ si
caperentur, reddi aut Recredi faciebat. Concilium Copriniacense ann. 1262. cap.
1 : Capta, rapta, invasa,... solvantur vel Recredantur. Charta Philippi
Regis Franciæ ann. 1206. ex Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 39 : Præpositus
Comitis emendabit nobis hoc, quod ipse noluit mulierem reddere vel Recredere, vel
sufficientem rationem ostendere, quare eam cepisset.
Super Herberto vero, quem ceperunt
Major et communia, nec eum reddere vel Recredere voluerunt Capitulo requirente, et
sanguis, vel plaga, vel aliud, pro quo eum retinere deberent, non appareret,
etc. Charta ann. 1217. e Chartulario S. Aviti Aurel. : Licet eundem
postmodum moneri fecerimus pluries et requiri, ut res captas redderet vel saltem
Recrederet. Aliam adde ann. 1231. tom. 2. Histor. Ecclesiæ Meld. pag. 129.
etc. Sans rendre et sans Recroire, in Stabilim. S. Ludovici lib. 2. cap. 7. et in Statuto Philippi Pulchri ann. 1303.
Recroire et eslargir criminels, in
Consuetud. Hannoniensi cap. 11. Adde Consuetud. Insulensem artic. 116. et Burboniensem
art. 103. Recroireet
eslargiridem sonant, scil. e custodia educere, data cautione
de stando juri, hacque notione
Recrederenon semel usurpatur. Consuetudo Brageriaci art. 11 :
Item, si quis burgensis captus aut arrestatus
fuerit pro crimine civiliter agendo, vel alias in causa pecuniaria, et petat se Recredi
cum cautionibus de stando juri, statim debet tradi ad Recredentiam cum cautionibus
prædictis ; et nisi cautiones habeat, aut invenire possit... Recredetur cum juramento
præstando per ipsum de comparendo, veniendo et parendo juri, coram dicto Bajulo certis
diebus, locis et horis. Et hæc tantum sit Recredentia, cum dictus arestatus bona
immobilia possidet, vel tantum de mobilibus quod sufficiat ad satisfaciendum juxta
qualitatem debiti vel delicti. Et art. 15 : Item, si dicta vulnera
judicentur immortalia, dictus burgensis tradetur ad Recredentiam vel in commendam, si et
pro Bajulo vel judici cum duobus Consulibus videbitur faciendum, statim cum cautionibus
de stando juri. Tabularium Calense pag. 344 : Ipsi ceperunt in dicta
justitia de Noisy plures hospites et justitiabiles dictarum Religiosarum ac in sua
prisione apud Nulliacum posuerunt, qui tamen Recrediti fuerunt per manum regiam. Per
idem judicium dictum fuit, quod dicta Recredentia cedet ad plenam
deliberationem. Arestum Parlamenti Paris. ann. 1286. tom. 1. Corporis Diplom.
Juris gentium pag. 262. col. 2 : Absolutum et condemnatum in casibus in quo erit
supersedendum executioni, poterit Senescallus Recredere suo periculo, ita
quod possit eum repræsentare ad mandatum Curiæ et alias. Edictum Philippi
Pulchri Fr. Regis ann. 1293. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1256. et 1257 : Item,
cum tu quosdam homines de terra Ostrevanni teneas vel teneri facias per Præpositum S.
Quintini... dictos homines Recredas usque ad proximum parlamentum, et diem ibidem
partibus super hoc assignes ad diem tuæ bailliviæ parlamenti prædicti.
Consuetudines Augustæ Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 8 : Item, si aliquis positus
fuerit per Bajulum vel Consules in carcere, et non fecerit tale quid, propter quod
corporali pena debeat puniri, cum cautionibus Recredatur. Adde Litteras Caroli
Regis Franciæ ann. 1325 : Quibus se facturum promittit quatenus Recredentia fiat,
per Guigonem Dalphinum, Roberti de Burgundia in carcere ejus constituti, tom. 2.
Histor. Dalphin. pag. 206. col. 2. ubi non semel occurrit vox Recredentiahac notione.
Recredentia de corpore et bonis, in Chartulario Turenæ ann. 1334. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 189.
recredentiahæc habet Consuet. Norman. part. 2. cap. 9 :
Hæc autem
Recredentia ardentis cupiditatis malitia fuit introducta ; nam ex antiqua Normanniæ
consuetudine, quæ fideliter ad salutem pacis, et ad pericula devitanda antiquis
temporibus fuerat observata, nullus sequens vel secutus de actione criminali, aliquo
modo a ducis prisonia poterat extramitti, quousque querela fuisset sollempniter
terminata. Charta Simon. dom. Joinvillæ ann. 1211. in Chartul. Campan. fol. 65.
r° : Cum Blancha illustris comitissa Campaniæ cepisset et captum teneret dilectum
et fidelem meum Hugonem de Asperomonte, ipsa per preces et requisitionem meam illum mihi
Recredidit, tali pacto quod ego cepi super me et eidem dominæ meæ concessi bona fide,
sicut homo suus ligius, quod infra quindenam postquam ab ipsa vel mandato suo inde fuero
requisitus, prædictum Hugonem illi reddam in sua captione apud Pruvinum.
Recroyance, eodem intellectu, in Ordinat. ann. 1315. tom. 1. Ordinat. reg. Franc.
pag. 565. art. 14 : Nous voullons et octroions, que se aucun sires a pris un sien
justiciable et le tient en sa prison,.... les prevoz ne puissent mie oster les
prisoniers des prisons aux seigneurs, sauf que se le prisonier est detenuz en cas de
Recroyance, et li sires ne li veuille faire, nous ferons contraindre à faire la
Recroyance. Haud scio an inde Rechistrer, pro Carcere liberare, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 234 :
Par celui fu emprisonnez qu'il
avoit plusours fois Rechistré. Ubi Aimoin. ibid. pag. 91 : Ab eo
mancipatur custodiæ, quem sæpius cœnoso eduxerat de carcere.Post quas confessiones fuit bis Recreditus de muro cum fide-jussoriis
cautionibus.Recredentia, earumdem rerum restitutio ; sicque verbum
Cum Ludovicus Rex Francorum illustris
bona temporalia venerabilis Patris Th. Archiep. Rothomag. saisiri fecisset... bona
prædicta procuratoribus dicti Archiepiscopi, nomine ipsius Archiepiscopi, in præsentia
nostra
Recredidit ; ita quod ex hac Recredentia nullum jus, nec aliquod damnum
vel præjudicium Regi prædicto, nec Archiepiscopo vel Ecclesiæ Rothomagensi
generetur. Litoræ ann. 1275. apud D. Secoussetom. 3. Ordinat. Reg. pag. 64. art. 19 :
Præcipimus, quod dictiburgenses (Lemovicenses) concedant
dictis debitoribus terminos antedictos, nec interim propter hæc debita, possint aliquem
de dictis debitoribus molestare, pro quibus si habent homines vel equos vel obsides
precipimus quod dimittant, si pignora, precipimus quod Recredant et quascumque
compulsiones faciebant aut fecerant pro predictis, revocent et faciant revocari usque ad
terminos antedictos. Literæ Philippi III. Franc. Regis ann. 1277. ibid. pag. 66.
eumdem articulum modificantes habent : Circa articulum de debitis, que predictis
burgensibus et hominibus castri Lemovicensis debentur ab illis de Axia et aliis de
Vicecomitatu Lemovicensi, pignoribus obligatis eisdem vel obsidibus datis, id addimus
quod equi et obsides sub Recredencia dimittantur, et alia pignora inanimata et non se
moventia Recredentur . Ubi videtur addenda esse particula nonante
Recredentur, ut sit modificatio prioris articuli, hancque particulam supposuit Editor, cum hæc verba summatim reddidit :
Les habitans rendront à leurs debiteurs
les chevaux et les ostages que ceux cy leur ont donnez, mais ils garderont les
gages. Regestum magnorum dierum Trecensium ad ann. 1289. apud D. Brusseltom. 2. de Usu feudorum pag. 858 :
Contra dictum Militem dictus Comes Parisius
adjornetur, causam et rationes si quas habuerit, allegaturus ; et quod bona et catella
dicti Militis Recredantur , si de iisdem sit Recredentia facienda. Vide
Raguellum, seu Glossarium Juris Gallici D. Recroire.
Recroireet
Recréancesæpissime occurrunt. Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 141 :
L'évesque de Chartres me requist, fist le roy, que je li feisse Recroire
ce que je tenoie du sien. Charta Joan. ducis Lothar. et Rob. ducis Barr. ann.
1366. in Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 89. v° : Item par lesdittes alliances
avons promis et promettons chascun en droit soy, que se aucun ou aucuns de noz hommes ou
subgez en Romanz pays avoient meffait ou temps, ou meffaisoient doresenavant,... nous
seriens tenuz chascun en droit soy de contraindre les preneurs noz hommes ou subgez en
pays Romanz à rendre ou Recroire tout ce que pris auroient,... sans les oir en aucune
raison dire ou proposer, jusques à ce que rendue ou Recréance en feust faite.
Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 275 : Le presvost de Ligny
envoya plusieurs fois pardevers lesdiz chapitre et leurs gens, les requerans qu'ils
meissent au délivre lesdiz hommes et biens, et lui en feissent rendue ou Recréance.
Recréer, eadem notione, in Lit. ann. 1312. tom. 1. Ordinat. Reg. Franc. pag. 510. et
Recrainte, pro
Recréance, in aliis ann. 1371. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 418.
Recroirevero insuper pro Suspicari, vel etiam insimulare, in Chron. Franc. apud D.
Le Beuftom. 1. Dissert. pag. cxlvj :
Tuit le Recroient de
traison petit et grant, mauveiz et bon. Ubi sic lego pro Retroient. Vide supra Mescredentia.
Recreance, In integrum restitutio, missio in possessionem, quæ alicui jure debetur, adeo ut res ipsa ei dato vade reddatur et restituatur, interim maxime dum lis intentata finiatur.
Lis vindiciarum est, cum possessio rei controversæ
alicui tribuitur a Prætore usque ad finem judicii, et quamdiu incertum est, quis
debeat esse possessor, et ideo qui rem tenet, satisdat adversario, nihil se in
possessione deterius facturum, de qua jurgium est. Differunt Vindiciæa
Recredentiis, quod illæ locum dumtaxat haberent in possessione fiduciaria rerum controversarum : hæ vero locum habeant in quibuscumque rebus ablatis vel detentis, quarum restitutio et iterata possessio
Recredentiavocitatur. Regestum magnorum dierum Trecensium ad ann. 1289. apud D.
Brusselde Usu feudorum pag. 921 :
Mandatum est per Curiam Campaniæ, quia Tresdecim (Justitiatores) Virdunenses
voluerunt et consenserunt quod Recredentia (bonorum) mobilium et immobilium
Pastourellæ fieret per manum Ballivi (de Vitriaco), ita tamen quod ista Pastorella
debet assecurare per manum dicti Ballivi de dicta Recredentia ; (sed cum) dicta
Pastourella dictam assecurationem facere seu tradere non posset, dictus Ballivus ad
bona Pastourellæ manum teneret, et de dictis bonis pro vitæ suæ necessariis et pro
causa sua prosequenda (eidem) administraret. Charta Ludovici X. Regis Fr. ann.
1314. e Chartulario Latiniaci : Et dictis Religiosis de præfatis bonis sic captis
et arrestatis facta Recredentia, etc. Alia ejusdem Regis ann. 1315. ibidem :
Factaque per eamdem manum (Regis) Recredentia, ubi rationabiliter
facienda fuerit, partes ipsas ad dies nostros Trecenses proxime venturos
remittas.Et si contingeret, quod emergeret quæstio, eo quod scilicet gentes nostræ
requirerent aliquem tanquam burgesium nostrum, quem aliquis Prælatus vel Baro, aut
quivis alius nobis subjectus, dicerent esse hominem aut justitiabilem suum,.... negantes
ipsum esse burgesium nostrum, Recredentia fit super ea, per eum, qui illum tenet, si ita
sit, quod in casu Recredentiæ teneatur. Scribit Bellomanerius MS. cap. 58 :
Qu'il n'appartient qu'aux Barons à ordonner Recreance en fait de gages de
batailles, et si le Seigneur inferieur avoit donné Recreance, et l'appellé se fut sauvé,
il perdroit sa justice, et ne servoit de rien qu'il eut receu pleiges, car li pleges ne
peut pas recevoir mort par lor pleigerie. Vide Concil. Nannetense ann. 1264.
cap. 9. Se aucuns demande à avoir Recreance d'aucune chose, il doit mettre pleiges de
la Recreance ; car Recreance ne siet mie sans pleiges, selon l'usage de cort laie :
mais nus ne doit fere Recreance de chose, ou il i ait peril de vie ou de membre, ne là
où il a point de sanc. Id est locum non habet Recredentia, ubi sanguis effunditur. Vide
Hamelinus
de Roorta dilectis suis Reginaldo Cordebof et Guillelmo Lochet salutem. Ex parte domini
Senescalli Andegavensis vobis mando, quatinus... eatis apud Dangolium
seisire domum et terram domini Roberti de Dangolio, et in eadem domo bonos custodes
ponatis, et nullam omnino Recredationem inde faciatis.Recreancehodie ad res beneficiales restringi solet, cum nempe duo pluresve competitores idem beneficium ambiunt, unique illorum possessio tribuitur a judicibus Sententia provisoria, donec decretoria accedat, lite finita. Hanc Sententiam provisoriam, illamve possessionem fiduciariam
Recreancevocant, eaque notione
Recredentiadicitur a recentioribus. Bulla Pauli III. PP. ann. 1537. de secularizatione Monasterii Vezeliacensis inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 118 :
Illi quibus de
iisdem dignitatibus, et personatibus sive officiis, canonicatibus et præbendis ac
capellaniis provideri contingerit, donec sint pacifici possessores, vel aliquis
collitigantium super illis sententiam, Recredentiam nuncupatam, desuper reportaverit,
nullos fructus ex eis percipere valeant. Menotus Sermon. fol. 89. v° :
Multi sunt qui longo tempore et multis expensis litigaverunt unum Beneficium in
Parlamento, qui postea putabant se esse securos, quia habuerant Recredentiam decretam
per judices Parlamenti, nonobstante iniquo jure, quod eis adjudicatum erat.
Occurrit alibi.Cum gentes dom.
regis Navarræ, Campaniæ et Briæ comitis palatini.... fecissent.... burgenses nostros
imprisionari pro quodam homine, per gentes nostras minus juste, ut dicebant, instituto :
nos super hoc casu attendentes habere Recredentiam ; et pro dicta Recredentia nobis per
ballivum Meldensem de mandato dom. Berardi de Marcholio militis Campaniæ et Briæ
custodis facta, etc.reddebat, quæ vis est vocis
recredere. Baldricus Noviomensis lib. 3. cap. 57 :
Campum contra eum accepit, unde se Recredidit, et
legaliter fiet, dum suum adjudicatus perdidit, etc. Ejusmodi autem qui sese
hosti tradebantRecreantiappellati, qui quidem inter infames habebantur, adeo ut maximo probro haberetur objecta
Recrediticontumelia. Charta Communiæ Ambianensis ann. 1209 :
Qui juratum suum Recreditum, traditorem, Vuillot, id est
Coup appellaverit, 20. sol. persolvet. Apud Joannem Villaneum lib. 7. cap. 85 :
Ricreduto et traditore. Lib. 8. cap. 30 : E quasi come gente
Ricreduta feciono a Genovesi ogni patto, che vollono. Chevalier Recreu, pro
ignavo apud Joinvillam pag. 38. Quod quidem probrosum adeo censuit vocabulum, ut illud
describere noluerit Ranulfus de Glanvilla lib. 2. cap. 7 : Est autem Magna Assisa
regale quoddam beneficium, .... quo vitæ hominum et status integritati tam salubriter
consulitur, ut in jure quod quis in libero tenemento possidet, retinendo, duelli casum
declinare possunt homines ambiguum ; ac per hoc contingit insperatæ ac præmaturæ mortis
ultimum evadere suppliclum, vel saltem perennis infamiæ opprobrium, illius infesti et
inverecundi verbi, quod in ore victi turpitur (f. turpitudinis)
[turpiter] sonat, consecutivum.
Non sufficit, quod appellatus cognoscat fuisse socium suum vel latronem, vel
aliquid simile ad Recreantiam, nisi dicat verbum illud odiosum, quod Recreantus
sit. Quo loco Fleta lib. 1. cap. 38. § 18. pro recreantiam, habet
recreantisam. Est igitur
Recreantusidem quod
Recreditus, ex Gallico
Je suis prest de le
prouver de mon corps contre le sien, et le rendrai mort ou Recreant en une oure dou
jour, et veez ci mon gage, etc. Eædem Assisiæ cap. 190 : Se un home qui a
fié, qui soit connu à vil, Recreant, coüart, ou que il soit bossu, etc. Le Roman
de Parise la DuchesseMS. :
Quant il sera demain tot adobez el prez, Il se lairra cheoir à terre de son grez, Recreant se fera veiant tot le Barné. MS : Tant que l'aurai et mort et Recreant. Tant que li uns en sera Recreans.
Vil Recreant à tosjors mes En serez tenu et mauvez.... Hé ! Recreant, failli et feus, Qil vergoigne tu dois avoir. MS : A tous les miens honte feroye, Pire que Recreant seroye, Se le prenoie en tel maniere. de Justices, de Ælfredo Rege :
Il
pendist Erkinwald pur ceo, que il pendist Franklin, pur nul autre desert, mais pur ceo
que il enseigna à celui, que il vainquist per bataille mortelle, à dire que la moete de
Cravante. Id est verbum Recreant. Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap. 136. ubi de Campionibus :
Ou se il se peut mieux défendre, ou qu'il ne deust
avoir mis avant tantost la vois de Recreant.Et se l'une des parties estoit vaincue ou Récreant, ly devant
dits religieux, ou leurs commans, seroient tenus à délivrer icelluy vaincu ou Récreant à
l'issue de la porte de l'abbaye. Hinc Récreantir, pro Ardorem pugnæ remittere, apud Monstrel. 3. vol. fol. 43. v° :
Ils feirent les Gantois retraire et
Récreantir de leur effort. Et Récreandise, pro Ignavia, apud Christ. Pisan. in Carolo V. part. 2. cap. 10 :
Mais pour ce que aucunes gens pourroyent
contredire à mes preuves de la chevalerie de cestuy roy Charles, disant que Récreandise
ou couardie lui tolloit, que luy en propre personne n'aloit, comme bon chevaleureux, aux
armes et faiz de batailles et assaulx, etc.estre recreantidem, quod dimicando
deficere. Ditmarus lib. 3. de quodam duello :
Vulneratusque in cervicem
bis Waldo, ardentius insequitur hostem, percutiensque ictu valido caput, prostravit
eundem. Interrogatus autem Gero Comes ab eodem, si plus potuisset pugnare, coactus est,
quod jam defecisset, profiteri.... Tunc Gero jussus decreto judicum ac voce Imperatoris
a carnifice quodam decollari. Christina Pisana in præfat. ad lib. le Tresor de la Cité des Dames:
Non mie à toi appartient estre au nombre d'iceulx qui
en la voie et au chemin sont trouvez Recreans. Infra : Or sus baille ta
main, dresse toy, et plus ne soies accrouppie ne souillée en la
pouldriere de Recreantise. Joan. Molinetus fol. 57. v : Resveillez-vous sans estre Recrandis. Vide Columberium in Theatro honoris tom. 1. pag. 110. et Notas nostras ad
Joinvillam, et ad Stabilimenta S. Ludovici.Equos Recreatosdixit Fleta lib. 2. cap. 2. lassos, fatigatos, quos Villiomarus, seu Josephus Scaliger in Titium lib. 8. cap. 20.
Recreditos appellavit, quasi, inquit,
recruduerint, qua in re falli virum doctissimum ex præallatis satis constat.
Recreanti sommarii, in Litteris S. Ludovici ann. 1262 :
Equi, palefredi et alii Recreandi, in Litteris Philippi Pulchri
ann. 1299. Equi, palefredi et alii Recreanti, in Litteris Philippi V.
ann. 1316. quos etiam Recreantsvocarunt nostri. MS :
Cheval out bon et bien courant. Mez de corre le haste tant, Que il l'a fait tout Recreant. Recreanti, Recredatiet
Recrediti, eadem notione, seu Equi debiles, consuetoque servitio inhabiles, quos nunc
Chevaux de réformevocant. Charta Phil. Pulc. ann. 1299. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 87 :
Adjicientes elemosinis omnes et singulos equos,
palafredos et alios Recreantes, nostro et reginæ et liberorum nostrorum, successorumque
nostrorum usui deputatos. Alia ann. 1321. in Reg. 75. ch. 303 : Item
debet habere (marescallus prioris de Paredo) et sui antecessores habere
consueverunt perpetuo corios equorum mortuorum in dicto prioratu et equos
Recreditos. Alia Geraldi abb. Trenorch. ann. 1334. inter Probat. ult. Hist. ejusd.
monast. pag. 246 : Item debet habere idem marescallus et successores sui, ratione
sui officii, equos nostros et successorum nostrorum Recredatos et inhabiles ad
laborandum, sive sint equi roncini, paleffredi, somerii, sive mulæ vel muli.
Refoulé, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1390. ex Reg. 138. ch. 208 :
Le suppliant pour ce que ses chevaux estoient Refoulez, dist à un sien varlet
qu'il avoit, que il preist un petit cheval, qui estoit à une charue.Et non debeant jam dictæ personæ pacem, nec trevam,
nec werram, nec Recredutam sine commune Conegliani facere. Alia ann. 1220. in
eadem Hist. Bellunensi pag. 111. v : Et non facient pacem vel treugam, seu veram,
Recredutam inimicis civitatis Tarvisii sine verbo Potestatis vel Consulum, etc.
Ex quo guerra incepta fuerit, Commune Cremone postea non faciet de ea
pacem, sive guerram, Recredutam, aut treguam, sine parabola Rectorum
Papiensium. Semel recurrit ibi. Instrumentum ann. 1265. tom. 1. Corporis Diplom.
Juris gentium pag. 222. col. 2 : Communie non facient pacem vel treugam, vel
guerram, Recreduram cum inimicis dicti domini Regis. Emendo Recredutam, ut ibidem legitur pag. 123. col. 1 :
Non faciet ipse dominus Rex.... pacem vel
treugam, vel guerram, Recredutam cum inimicis præsentibus.Recredutusvel
Recreditus, necnon et
Recretatusaut
Recrezutus, vitiosa scriptione ; unde particulam
necante
recredutam, apud Pilonum delendam esse existimo.
Guerraitaque
Recredutaseu
Recredita, inducias significat, Gall.
Et si Laudenses
intrarent in guerram pro Mediolanensibus, non possint nec debeant facere pacem, vel
treugam, vel guerram Recretatam de ipsa guerra, sine parabola consulum Laudæ,
etc. Alia ann. 1202. ibid. col. 391 : Item non faciam pacem, neque
concordiam, neque guerram Recrezutam, neque pactum cum Reginis, nisi ad voluntatem
potestatis seu rectorum Mutinæ. Vide supra Guerra
Recredita.Ut licentiam habeant.... ædificia seu piles et arcora facere, qualiter volueritis
sic in altum, ut onerosa plaustra.... incredere et recredere possint subtus ipsa
ædificia.