regnans
Imperans, legitur apud Goldastum in Chartis 28. 47. 81. et 86.
anno 11. quo mortuus est Karolus Imperator, Regnante Domino nostro Jesu
Christo, nobis autem expectante Rege ab ipso largitore. Hæc apud Baluzium in Notis
ad Actum Regem expectantevel
sperantequæ sæpius
Regnante Christosubjunguntur, interregnum significant, non semper in toto regno, sed interdum in peculiari provincia in qua Charta condita est, nempe quod in ea provincia novus Rex necdum pro vero Rege haberetur. Vide novam Historiam Occitan. tom. 2. pag. 164. num. 87.
Hanc Cartam scripsi in mense
Januario, anno Domino Regnante et regem expectante. Alia Riquini Tull. episc. ex
Chartul. Cluniac. ch. 198 : Acta sunt hæc... anno ab incarnatione Domini
iiii. ordinationis vero nostræ iv. Indictione iv. epacta ix. concurrente vj.
imperante Heinrico IV. Regnante Domino nostro Jesu Christo feliciter. Amen.
Chartul. album Corb. : Actum est hoc anno ab incarnatione Domini 1135. Regnante
eodem Domino nostro Jesu
Christo, ad laudem et gloriam sui nominis et majestatem ; regnante vero
domino Ludovico ad nutum omnipotentis Dei, anno inaugurationis ejus 27. unctionis vero
Ludovici junioris anno quarto.