regulares
Fecit enim et tres Regulares
argenteos super rugas, per quas ingrediuntur ad altare, ubi imagines in frontispicio
constitutæ sunt. In Hadriano pag. 112 : Fecit etiam ter beatitudo ejus
imagines sex ex laminis argenteis investitas ; ex quibus tres posuit super
rugas, qui sunt in introitu Ecclesiæ Presbyterii, ubi et Regularem ex argento investito
fecit, et posuit super eumdem Regularem præfatas tres imagines. Mox : In
superiori vero ruga, id est, in medio presbyterii faciens alium Regularem ex argento
investito, constituit super eum reliquas tres imagines, etc. In Leone III. pag.
128 : Fecit et columnas argenteas sex, et Regulares duos ex argento purissimo pens.
etc. Pag. 134 : Atque Regularem ibi super investitum ex argento
purissimo, et super ipsum Regularem posuit arcum, et gammadias ex argento,.... nec non
et imagines tres, etc. Pag. 135 : Vela modica de stauraci quatuor, quæ
pendent in Regulari ante imaginers... fecit, ubi supra ad Fontes vela Tyria tria, quæ
pendent in Regularem ante imagines, etc. In Paschali pag. 149 : Ubi etiam
Regularem ordinavit, quem laminis argenteis superinduxit pens. libr. 20. super quem
constituit arcus duos de argento, et gammadias quatuor, etc. Pag. 152 :
Fecit etiam ante vestibulum altaris Rugularem investitum ex laminis
argenteis,.... ubi et posuit arcum unum et gammadias, etc. Ex prædictis
Bulengerus, et ex eo Ludovicus de la Cerda, Regularesfuisse existimat virgas ligneas aut æreas, quibus vela adducebantur, aut reducebantur : quæ quidem sententia quam a vero absit, ex eo patet, quod Regulares dicantur sustinuisse imagines, arcus et alia ornamenta, et ad eos appensa interdum fuisse vela, quæ etiam imagines inibi stantes velarent : tametsi haud omnino proclive sit divinare, quid fuerint. Id constat, Regulares versus Presbyterium fuisse, quo fere loco
rugæerant, ita ut ferme eo concesserim, ut Regulares fuisse putem id, quod Græci
Cancellos fusilesLeo Ostiensis : cum etiam ad cancellos altaris vela appenderentur. Isidorus lib. 16. cap. 19. et ex eo Papias :
Regula æris,apud Warnefridum de Gestis Longobard. lib. 3. cap. 4. Vide nostram Descriptionem Ædis Sophianæ num. 70. et supra Lauduna.
Compotistas, seu computi Ecclesiastici conditores, alii sunt
solares, alii
lunares.
Regularis solis, est numerus invariabilis datus
mensi, qui adjunctus concurrenti, declarat, qua feria septimanæ quilibet mensis iniret, cujus fuerit regularis : Diciturque Regularis a Regula, quia invariabilis est. Habent porro ortum Regulares a Martio, etc. Hæc pluribus exsequuntur
Compotistæ, ac in primis Fulbertus Carnotensis in Computo, Honorius Augustod. lib. 2. de Imag. mundi cap. 81. 89. Durandus lib. 8. Rational. cap. 5. num. 5. et Josephus Scaliger de Emendat. temp. lib. 7. pag. 749. et 777. qui observat, Regularium doctrinam nunc esse superfluam, cum via ad inveniendum ferias longe expeditior sit per cyclum Romanum, seu per literas dominicales. Vide Rupertum lib. de Divinis Offic. cap. 16. Florentinum Wigorn. ann. 415. et Petavium in Auctario lib. 8. cap. 7. 8.
Quem feriæ numerum signaverit F. elementum, Ille sit illa tibi concurrens illius anni.
Vel sic:
D. capiat ternos, F. unum, Eque quaternos, A. sex, F. binos, G. septem, B. quoque quinos.
D. capiat ternos, F. unum, Cque quaternos, A. sex, E. binos, G. septem, B. quoque quinos.
Ut
unusquisque Episcoporum potestatem habeat in sua parrochia tam de clero quam de
Regularibus vel secularibus ad corrigendum et emendandum secundum ordinem canonicum
spiritualem, ut sic vivant qualiter Deo placere possint. Leges Caroli M. apud
Murator. tom. 1. part. 2. pag. 100. col. 2 : Vigilanter curent
(Episcopi) ut Canonici secundum Canones, et Regulares secundum Regulam
vivant. Hæc ad indicandam vocis antiquitatem ; hodie enim notissima est pro
quibusvis religiosæ vitæ addictis viris, vulgo Riulers canones, Canonici regulares. Phil.
Mouskes:
Et si mit Canones Riulers, De clergie garnis et clers.
Epistolæ. Vide Canonicæ Epistolæ.