reisa
Reyse, Iter, unde
Reysen, Iter facere : vel ex Saxonico, ræse, Cursus, impetus, præcipitium.
Equum ascendit,...
et Resam suam sine omni difficultate perfecit.Si in Reisa alicujus Domini, cum ipso Domino cujus est
Reisa, aliquis fuerit, qui, ut sæpius contingit, incendium fecerit, Dominus ipse cujus
est Reisa, jurabit super Reliquias quod non fecerit conscientia vel mandato, vel
voluntate sua. Joan. a Leidis lib. 22. cap. 2 : Otto Episcopus
Trajectensis de Reisa et profectione Hierosolymitana reversus, etc. Historia
Archiepiscop. Bremensium ann. 1350 : Deinde in crastina Gervasii et Protasii
Bremenses Reisam facientes in Comitia, Gerardus Comes insecutus fuerat eos, etc.
Charta Henrici Magnopolensis et Stargardiæ Domini ann. 1323. apud Isaacum Pontanum lib. 7.
Rer. Danicar. : Servitia etiam ad quæ ipsis Dominis nostris Regibus, et eorum
successoribus in Alemannia, ut præmissum est, sumus obligati, etiam infra sex septimanas
ab intimatione nobis et hæredibus nostris facta, prompta esse debeant et parata : ipsi
vero Reges, et eorum in regno Daciæ successores, nobis et hæredibus
nostris parvos equos, quos nos vel homines nostri in servitio ipsorum, et quacunque
parte maris amiserimus in eadem Reisa, persolvent.
Ab omnibus stewris,
exactionibus, collectis, precariis, bernis, angariis, perangariis, Resis,
expeditionibus, et negotiis popularibus, aliisque gravaminibus eximere
dignaremur.Imprimis omnibus imperii fidelibus ne in Reysa publica
procedant, omnibus modis inhibemus. Infra : Reysam, quæ Keymszuche
dicitur, si quis commiserit, proscribatur. Vide Pertz. Leg. tom. 2. pag. 301.
et pag. 429. Constit. Rudolf. I. Imper. ann. 1281. art. 36.de la Marche;
Tost aprés ceux de la verte tente et
autres Gandois firent une Rese sur les marches de Hainaut. Willelmus de LannoyDom.
de Villervalin sua peregrinatione MS. :
Je renonçai à
l'ordene, par ce qu'il estoit lors anemi des Seigneurs de Prusse, où je aloie en leur
armée, que on appelloit pour lors Reze. Alibi : Les Seigneurs de Prusse
firent Reze sur le Roy de Poullane. Joan. de la Hogue, in Histor. MS. Principum
de Deols, in Biturigibus :
Ils avoient tenu leurs Raises moult
honorablement. Rursum : Et s'en allerent sur le pays de Lasto ou ils
firent Rese par huit jours, et deservirent bien deux mille de celle gent. Ex his
emendandum Chronicon Senoniense cap. 16 : Unde contigit Abbatem istius Monasterii
claustri Mediani-Monasterii constangiis dictorum armatorum ita attritum, ut ab
Imperatore ammonitus armatos in Resam Principis mittere nequiret. Perperam enim
editum Rhedam.
rhedamhac notione, ut re ipsa retinet Mabillonius in Actis SS. Benedictin. sæc. 3. part. 2. pag. 480. Ab Armorico
Ret, Cursus, et
Reda, Currere,
Rhedadici potuit, ut videtur, pro expeditione militari.
Qui in alium sine querimonia violenter per Raisam
insultum fecerit, damnum illatum integre restituat. Adde pag. 237.raisamseu
reisam, id est exercitum, non pergit. Ita Aventinus.
Sal, ferrum, caseos,
oleum, ficus, Reisam, amygdala, uvam passam, species, pisces, ceram, vinum, bladum...
debent ubique per terras nostras et aquas, civitates et villas libere
deducere.