rendevacca
Cum sit quod propter bella, quæ
usque adhuc invaluerunt, terræ, prata, nemora et Rendevacca posita in districtu Cesarum
a latere sero Navigii perdita sint, et ad nihil reducta pro aquarum superabundantia, et
cum homines propter ipsorum paucitatem et paupertatem, qui tenentur ipsa cavamenta
facere, in quorum districtu sunt, non possint dictas aquas scolare, etc.