repa
Fecit quoque Repam in loco anterioris tumuli. Lib.
2. cap. 39. perperam Crepaappellatur :
Jussit præterea et Crepam ex auro
atque argento mirifice fabricare, quam supra Confessoris membra deponere
deberet. Et mox : His ita gestis, mos erat, ut diebus Quadragesimæ propter
fulgorem auri vel nitorem gemmarum operiretur tumba velamine linteo urbane ornatu
holoserico. Igitur ingrediente Quadragesima præcinxerunt Crepam hujusmodi sindone, ut
moles radiantis metalli velata tegeretur diebus pœnitentiæ. Aigradus Mon. in
Vita S. Ansberti Episc. Rotomag. n. 29 : Condidit super ejus sepulchrum Repam miræ
magnitudinis, pretiosis metallis auri argentique decoratam, gemmisque pretiosis
adornatam. Chron. Fontan. cap. 2 : Subter arcubus tumulatus, condiditque
super eum Repam argento..... decoratam. Et cap. 8 : Conditaque est a
fratribus.... supra tumbam illius Repa diversis metallis decorata. Guibertus
lib. 3. de Vita sua cap. 9 : Sanctorum feretra.... cum ipsa prominenti eorum, quam
sic vocitant, Repa. Translatio S. Guthlaci n. 8 :
Conductus aurifabrorum et gemmariorum primoribus, elimatæ amplitudinis
artificiosa scultura Repam in sublime suspensam construxit, quam ex diversorum
metallorum lignorumque generibus compactam, auri argentique laminis vestitam, crystallis
variisque gemmis adornatam ditavit, sicut usque in hodiernum diem humanis visibus
apparet.Hic fabricare jussit cum adjutorio
Pippini Regis Rebam S. Stephani Mart. et altare ipsius, et cancellos. Occurrit
etiam in Chronico Abbat. S. Trudonis lib. 1. pag. 349. Vide Ciborium,
Reparium, Requies.Reva, Vectigal, quod pro mercibus ab exteris regionibus allatis penditur. Charta Phil. comit. ann. 1163. ex Chartul. 1. Fland. ch. 325. in Cam. Comput. Insul. :
Repa caldariorum, quatuor denarios. Nisi significetur caldariorum
collectio, a Saxonico rep, corrigia, vinculum.