reservatio
manna in diem alterum reservatum scatere cepit vermibus atque computruit, cum autem in sabbatum fiebat ~o eam nulla sequebatur putrefactio
nullus accurrat navibus ‥ ad alloquendum mercatores super aliqua ~one de mercandisis facienda(
si ‥ sanitate prevalente ‥ viginti sex solidos [inter fratres egrotos distribuendos ] ‥ reservari contigerit, custos ‥ in compoto suo ‥ de summa ‥ reservata tenebitur ‥ mencionem facere; ac ubi ad summam ‥ notabilem hujusmodi ~o pecunie accreverit ‥
predecessor vester, et forsitan alius predecessor ejus, oneraverunt ‥ fratres ‥ de dicendo vel agendo sub pena excommunicacionis seu perjurii, quorum absolucionem sibi reservaverunt ‥ juxta formam ~onis predicte
~ones, provisiones, imposiciones et processus sedis apostolice
summa omnium solutorum ‥ provincie Cantuariensis durante termino ~onis domini pape(
bulla papalis ‥ de ~one Cantuariensis eleccionis
provisum fuit ‥ clerico regis per papam virtute ~onis, que dicitur facta
per diversas ~ones, provisiones ‥ beneficiorum
virtute ~onis prius facte per papam
quia potest per excommunicaciones ‥ et per spoliativas collaciones secundum mentales ~ones et infinitas alias cautelas dyaboli pecuniam negatam exigere
Ambitiosa Curiæ Romanæ Rescripta. Locum non habent in Galliis.
Iste D. Joannes Karoli non habuit jus in ea
(Canonia,) quia reservata fuit in curia, et vigore illius Reservationis
impetravit eam. Mox : Quo mortuo obtinuit hanc præbendam etiam per
Reservationem D. Henricus dictus Biscop.Reservationeset inferiores ævo Gratiani, qui de illis ne meminit quidem in suo Decreto. Ad summi pontificatus gradum vix evectus erat Adrianus VI. dum de abolendis Indultis, Reservationibus Expectativisque cogitationem suscepit ; qua de re audiendus est Blasius Ortizius in Itinerario ejusdem Papæ tom. 3. Miscellan. Baluzii pag. 356 :
Quum almus noster Papa, inquit , materiam Indultorum et Reservationum
Expectativarumque exosam, ut sacrorum gnarus canonum, haberet, uti talem decebat virum,
cum similes Expectationes abhorreant jura, hac die, (24. Januarii Victoriam appulsus
ex Hispania, ubi paucos dies ante Papa fuerat renunciatus) mentaliter Cardinalium
Indulta revocavit ; cujus revocationis publicationem matura consideratione in Urbem
distulit. Quod autem Victoriæ mente conceperat, Cæsaraugustam perductus statim
perfecit : Prima vero die Maii, ut refert idem Blasius ibid. pag. 368. regulas Cancellariæ a se noviter editas in metropolitana Ecclesia
(Cæsaraugustana) publice et solenniter promulgari jussit ; per quas omnes Reservationes
et Expectativæ... revocabantur. Sed
ob hæc malevolentiam in Christi Vicarium
Curiales conceperunt. Hinc annotari potest quanta fuerit vis consuetudinis. Nam humanæ
naturæ est ea quæ in usu non sunt, etsi recta et justa sint, abhorrere, et consueta
magna custodia diligere : et provinciales semper magni faciunt consuetudines
sibi servari. Nam quid justius, sanctius et honestius quam jura custodiri ? quæ vir
sanctus pro viribus nitebatur defendere ; Curiales vero suo abusui inhærentes, quasi
novam rem execrabantur. Verba sunt ejusd. Scriptoris ibid. pag. 356. et 357.
Quam odiosæ in Galliis etiam fuerint hujusmodi reservationes docet præter cætera Conventus
Episcoporum Gallicanorum apud Melodunum ann. 1548. celebratus. Ab Henrico Rege consulti
Episcopi quid censerent de jure, quod sibi Romani Pontifices assererent in Provinciam
Britanniamque Callicam, apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 105. hisce verbis
respondent ibid. pag. 111. et seq. : Reservationes autem in Provinciam et
Britanniam... quo tandem pacto aut possumus accipere, aut cum veterum
sanctitate canonum atque religione congruant, quæ videri queant sæpenumero a præceptione
Christi discrepare. Quid enim discrepare, cum Christi documento conferes alium mei regis
designari procuratorem, me inconsulto Pontifice, meæ procurationis particulæ et in hac
re mihi summæ potestatis auctoritatem objici, præsertim si nihil est quod in me
reprehendatur. Si in omnes hoc decernitur, nullo discrimine, nullo delectu habito, si
nihil inter bonos, malos, desides, impigros, inertes, industrios intersit, qui convenire
hoc queat cum Domini nostri J. C. præceptis, cum decretis Apostolorum, Conciliorum,
Pontificum Romanorum ? Atqui quæ feruntur Reservationes, Expectationes, Præventiones,
Mandata, cætera hujusmodi omnia immittunt hanc labem in Ecclesiam Dei, ut confusa sint
omnia et permixta tum bonis tum malis, cuncta præcidatur aut revocandæ laudis
ecclesiasticæ ratio, aut immutandæ virtutis atque integritatis occasio. Suspicimus
beatissimi Patris nostri non minus quam Petri sublimem illam dignitatem, ut illius tamen
vestigiis insistamus, in quibus præterquam quod nihil est simile Præventionum, nihil
Expectationum, nihil Reservationum, Mandatorum, Regressuum, regularum Cancellariæ.
Singulatim hæc si discutiantur, vix cum ullo antiquitatis aut more aut jure conveniunt,
cum evangelicis præceptis ne vix quidem, in quibus libera est omnium recta Ecclesiæ
administratio. Ad hæc tota ratio Reservandorum sacerdotiorum ita recens est, ut ante
proxima Romanorum Pontificum decreta simile aliquid, non modo dictum, sed ne cogitatum
quidem sit. Et ab illo tamen recentissimo jure abhorrent etiam ea, quæ nobis sunt
præposita de toto illo genere Reservandi. Nam cum Lateranensi pugnant Concilio,
etc. Vide Mandatum 5.