resignare
sicut nuper in somnii visione idem vir Dei meis auribus studuit ~are
mysteria scripture a perfidis sigillet, secreta ecclesie ~et [pontifex ]
[episcopus ] rei veritatem justiciariis ~et
omnes redditus ‥ custodiebantur, substituendo pastori ~andi
redditus illos, quos nunc repetimus, coram archiepiscopo Cantuariensi ~atos abjuravimus
lanam ‥ pecudum suarum ~arunt [Cistercienses ]
Mellito ‥ cum pisce piscator occurrit: quem cum episcopo ~asset, omnia que ei ab apostolo fuerant mandata prosequitur
ut fructum fidei creditorumque tibi beneficiorum redemptori tuo multiplicem ~ares(
erue nos de sorte malorum, ~a nos in numero justorum
de predicta terra cartas quas habuerunt michi ~antes
post completorium amphora cervisie per cellararium refectorio assignabitur quotidie. ‥ residuum vero cervisie die postero ~abitur cellarario
Salomon ‥ suos vobis ~at amores
quidquid in eo [libro ] sanctitas vestra minus acute dictatum ‥ invenerit ‥ vel ipsa ‥ per se emendet, vel mihi emendandum ‥ ~et
libellos ‥ ipsos auctori suo quam cicius ~are curetis
E. W. ~avit terram suam in plena curia et W. D. filius ejus fuit inde saisitus
[murum ] ad deponendum si eis placuerit ‥ tottaliter resingno
burgum similiter, quem postea monarchis, eo quod juris eorum esset, ~avit
~avi et quietum clamavi et presenti scripto confirmavi ‥ fratri meo quicquid habui ‥ in terris, hominibus, redditibus
noveritis me ~asse Deo et beate Bege et monachis ‥ totum jus et clameum quod habui ‥ in xj acris prati
clericus ‥ ecclesiam ‥ in manus nostras ‥ ~avit(
quam terram sepedicta Philippa in manu H. Baiocensis episcopi ~avit
“rex, resigna crucem, ne tota Francia pro tua absentia induat confusionem”; ‥ crucem in manu ‥ episcopi ~avit
electus Coventrensis ‥ jus suum in manibus pape ~avit
Lanfrancus ‥ jubet venerabilem virum baculum ~are cum annulo
episcopatum suum nullo cogente ~avit in manu ‥ episcopi
ut suo primogenito ~aret coronam
cancellarius ‥ non teneatur ~are officium cancellariatus sui de biennio in biennium
quia indies infirmitas continuavit ‥ ~avi ecclesiam
ecclesiam ‥ parochialem ‥ ~avit ‥ . super quibus dictus resignans me ‥ instrumenta conficere requisivit
cum ‥ Willelmus, nuper prior ‥ sponte et absolute prioritati [sic ] sue ~averit
quia senex ‥ ~o papatui et oneri et honori
in casu quo illi fratres ‥ noluerint in reditu eorumdem ~are omnibus hujusmodi exempcionibus, assignationibus, et gradui scolastico supradicto et submittere se dispositioni ‥ superiorum
quo [episcopo ] statim ~ante ‥ R. de G. ‥ successit eidem
Dunelmensis ‥ episcopus qui comitatum Northumbrensem ‥ possederat, ~ando comes esse desinens in simplicem episcopum rediit
abbas ~ans, et post resignacionem reelectus
cancellarius depositus pallians deposicionem suam ~avit sponte in convocacione
magister respondit “‥ si vivit ipse est verus rex Anglie.” et rex opposuit, dicens “ipse ~avit.” et dixit magister “~avit sed invitus et coactus in carcere, que resignacio nulla est de jure.”
rex, ~a crucem
“vivit Dominus, nunquam cibum accipiam, donec cruce ~er” et reaccepit crucem
Et ut descriptio firma sit, annulo sigillari eam
jussimus nostro Adalolfus Resignavit. Vide Signum, Veteres, etc.
Vereor tamen ne sit legendum Recognovitpro
Resignavit; sic enim legi solet in Chartis ejus ævi, ut videre est in voce Referendarius.
Noverit discretio vestra, quod
Richardus quondam Abbas Ecclesiæ nostræ incommodo corporis sui nimium aggravatus, de
voluntate propria pastorali baculo Resignavit ; nos vero.... unum de gremio vestro,
scilicet domnum Robertum Artic.... unanimi consensu et absque contradictione aliqua, in
Abbatem nostrum eligimus. Petitio Radulfi Abb. S. Michaelis in Periculo maris
facta per Procuratorem Gregorio IX. PP. ann. 1230. ibid. col. 58 : Procedente vero
tempore, superveniente flagello Dei, percussus paralysi, administrationis curæ
Resignavit, etc. Ordinatio pro Fratribus Mendicantibus ann. 1403. apud Rymer.
tom. 8. pag. 335. col. 2 : Et in casu quo illi Fratres, cujuscumque Ordinis
fuerint, qui modo sunt extra regnum, et procuraverunt hujusmodi exemptiones seu
assignationes, sive gradum prædictum in Theologica facultate, contra consuetudinem
superius expressatam, noluerint in reditu eorumdem Resignare omnibus hujusmodi
exemptionibus, assignationibus et gradui scolastico supradicto, etc.Dictam
ecclesiam..... in manus nostras Resignavit. Charta Walcheri de Rumigniaco ann
1231. ex eodem Tabulario : Reddidi et Resignavi dicte Ecclesie nemus quoddam,
etc. Charta Theoderici Landgravii Thuringiæ ann. 1299. apud Ludewig. tom. 1.
Reliq. MSS. pag. 220 : Cupimus esse notum, quod fidelis et dilectus nobis Miles
Otto, filius Bodonis junior de Ylburg villam unam, que Frankendorf vocatur, quam a nobis
jure feodali habuit, ejusdem ville proprietatem, cum omnibus ad ipsam villam
pertinentibus, super altare gloriosissime Dei genitricis et virginis Marie, necnon
aliorum Sanctorum in Dobirlug habitantium, in remissionem suorum devote obtulit
peccatorum : qui scilicet Otto.... ad nos veniens, et jam dictam villam Frankendorf in
nostris manibus liberaliter Resignavit, petens et cum diligentia nobis supplicans ut
suam oblationem tam devotam in omnibus confirmaremus propter Deum. Nos vero divine
remunerationis meritum propensius intuentes, ipsius precibus annuimus, et
proprietatem sepedicte ville cum attinentiis ad ipsam villam pertinentibus damus et
assignamus sepedicto monasterio Dobirlug et ipsius dicto Conventui jure proprietatis
perenniter possidendam. Hocce in loco paulo fusius exscripto mos ille
observatur, de quo jam alibi dictum est, feudum non potuisse alienari, neque etiam
monasterio concedi aut alio quovis modo transcribi sine consensu domini feudalis, cui
primum Resignaturseu transcribitur ipsum feudum, ut ipse postmodum pleno jure conferat monasterio, feudatario id postulante. Hujus rei alia exempla suppetit idem Ludewig. ibid. pag. 87. 90. et 97. Exemplum aliud immediatæ
resignationisseu traditionis eidem monasterio Dobrilucensi factæ, utpote, si bene puto, re
allodialiterseu jure proprietario possessæ, refertur in Charta Alberti Præpositi Wurcinensis ann. 1319. ibidem pag. 288 :
Monasterio Dobirlug dedimus et contulimus
et in manibus domini Abbatis et Conventus dicti monasterii Resignavimus et præsentibus
Resignamus cum omni jure et utilitate, que ad ipsas villas et silvam pertinent aut
imposterum poterunt pertinere. Renunciatio Henrici Ducis Slesiæ in gratiam
Imperatoris ann. 1319. apud eumd. Ludewig. tom. 5. pag. 537 : Vestræ Majestati
omnes marchias, provinzias, terras et possessiones prædictas et jura earumdem cum omni
debita reverentia præsentibus Resignamus, necnon ut easdem et quamlibet earum cum suis
juribus et pertinentiis universis eidem illustri Principi D. Joanni Boemiæ et Poloniæ
Regi.... conferatis, ipsumque.... investiatis, sincere et affectuose
supplicamus. Chartularium S. Vincentii Cenomanens. fol. 134 : Philippus
Miles.... decimam illam in manu nostra Resignavit, et Resignationem juramento firmavit ;
ita quod nec per se nec per alium in decima illa, nec in tractu, nec in tritura aliquid
juris de cetero reclamaret. Simili notione Horatius lib. 3. Carm. Ode 29. Si fortuna celeres quatit Pennas, Resigno quæ dedit, et mea Virtute me involvo, probamque Pauperiem sine dote quæro. Rursum utitur lib. 1. Epist. 7. Sed hæ vocesResignatio, hodie nullibi sæpius occurrunt quam in re beneficiaria, unde etiam
Resigner un benefice. Duplicem autem distinguunt beneficii resignationem,
puram et simplicemunam, alteram
in favorem. Illa simplex est beneficii ecclesiastici abdicatio, qua fit, ut Collator beneficium conferre possit ei, cui voluerit. Cum hæc resignatio nuda dimissio sit, tantæ antiquitatis est quantæ abdicatio, neque ullius indiget consensu, nisi Ordinarii.
Resignatio in favorem, dicta, qua
Resignansclerico singulari, quem
Resignatariumvocant, beneficium transcribit, recentior est, vix in usu a ducentis annis satis approbato. Cum pacti vel simoniæ speciem præ se ferat, primum a multis improbata est, sed tandem approbata fuit, modo fiat per manus Romani Pontificis, qui pro sua auctoritate confirmat hujusmodi transcriptiones. Hæc obiter de rebus notis, quod earum voces nostri sint instituti. Vide Resinatio.