respector
calamitatum justissimus tandem ~or Deus dignum malitie sue finem imposuit
Prædictus vero Paschalis
non post multum tempus, et ab officio Archidiaconatus pro aliquibus incantationibus et
lucis, quos colebat, vel sortibus, quas cum aliis Respectoribus tractabat, Dei beatique
Petri Apostolorum Principis interveniente judicio privatus est. Codd. alii
præferunt cum aliis Respectatoribus suis. Quo loco inspectores.
Rewart, in Charta ann. 1256. apud Haræum in Castellanis Insulensibus pag. 14.
Respector amicitiæ Insulensis, qui vulgo Majorurbis.
Respectores
ponderum et aliarum mensurarum dicti loci, in Literis Caroli V. Franc. Regis ann.
1366. apud D. Secoussetom. 4. Ordinat. Reg. pag. 676.
Erit enim Deus
Respector conscientiæ tuæ, Gregor. Turon. lib. 10. Hist. cap. 8. scilicet ut pro
meritis vel remuneret vel puniat. Vide Respectus 1.