responsorium
respōnsōrĭum, ĭī, n. et respōnsōrius cantus, m. , verset : Ambr. , Hier. , Isid.
Quod uno
canente, chorus consonando respondeat. Rabanus lib. 2. de Institut. Cleric. cap.
51 : Responsoria ab Italis longo tempore ante (Antiphonas) sunt
reperta, vocata hoc nomine, quod uno canente chorus consonando respondeat. Antea autem
id solus quisque agebat, nunc interdum duo vel tres communiter canunt, choro in plurimis
respondente. Idem lib. 1. pag. 33 : Inter Responsoria vero et antiphonas
hoc interest, quod in antiphonis unus dicit versum, in Responsoriis vero alternant
versibus chori. Gennadius de Scriptoribus Eccles. ait, Musæum Episcopum
Massiliensem scripsisse Responsoria Psalmorum, Capitula tempori et lectionibus
congruentia, etc. Alcuinus Poem. 3. Hymnos ac Psalmos, et Responsoria festis Congrua promemus subter testitudine templi.
In Calendis etiam, seu diebus anniversariis, per novem Psalmos et
Responsoria, seu lectiones, simili modo officia persolvuntur. Benedictus
Levita in Collectione sua lib. 5. cap. 49 : Laicus non debet in Ecclesia
Lectionem recitare, nec Alleluia dicere, sed Psalmum tantum, aut Responsoria, sine
Alleluia.Responsorium, promiscue dicitur in Statutis antiquis Cartusiensibus 1. part. cap. 28. § 14 :
Quando festum Dedicationis accidit in Dominica, in qua
necesse est inchoare Responsoriam novam, quæ solis Dominicis cantatur, etc.Cantor ebdomadarius in loco suo Responsorium beatæ Mariæ, non breve, sed
modulatum solus decantabit.Novitii Responsoria non incipiant, nec versum cantent ; sed Responsoriola et
versiculos dicant.Item
(tempore Paschali) omnes Responcelli terminantur cum Alleluia.
Infra : In festis Sanctorum fiunt Responcelli de vercibus Nocturnorum precedentium,
nisi sit inceptio instorie (sic) et dicuntur cum Alleluia..... Item in
Dominicis que ab octava Penthecostes eveniunt usque ad Kalendas Septembris, nisi sit
inceptio istorie, tercium Responsorium et septimum atque undessimum sumuntur de
Trinitate, et pro quartis Responsoriis dicuntur Responcelli, sed non sumuntur de
vercibus nocturnorum, ymo sunt propria, que durant per totum tempus estatis sine
aliquali mutatione ; et sunt isti, qui sequuntur. Primus est : Domini est terra
et plenitudo ejus. v. Orbis terrarum et universi qui habitant in eo. * Gloria Patri, etc.
Secundus est: Ad te, Domine, levavi animam meam. v. Deus meus in te confido non erubescam. * Gloria Patri, etc.
Tertius est: In te, Domine, speravi, non confundar in æternum. v. In justitia tua libera me et eripe me. * Gloria Patri, etc. Hinc patet quantulum sit discriminis hosce
Responcellosinter et
Responsoria, quæ post tertiam juxta usum Romanum, vel post quartam cujusque Nocturni lectionem juxta usum Benedictinum decantantur. Vide Responçum in Responsum 2.
15. Aug. Randona domina
d'Aleto dedit duos libros vocatos Responcier.Responsoire, in Inventar. MS. eccl. Camerac. ann. 1371.