retorn
Quod si pactum istud, sicut
superius scriptum est, non adimplevero, mitto vobis duobus Gaufredo (Comiti
Rossilionensi) et Girardo (ejus filio) in Retorn totum feuodum,
quod de vobis teneo propter feuodum de aqua de ipsa Ted, quæ vadit de Apiano,
etc. Galli dicerent en retour, Redhibitio ultra sortem, nisi idem sit, quod datum in pignus.
Qui prior
est in emptione, vel pignore, vel Retorno ; cum laudimio domini, ad quem pertinet,
potior est, salvis privilegiis actionum a lege indultis.Retornet
Reternidem sonat quod Reditus, obventio, quidquid e prædio vel aliunde redit emolumenti. Testamentum Bernardi Atonis Vicecomitis Carcassonæ ann. 1118. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 487 :
Relinquo filio meo Rotgerio
Carcassonam... et concedo ei totos illos Retorns et rectitudines, qui pertinent ad
dominium de Carcassona... et totos illos Retorns et rectitudines, qui pertinent ad
dominium de Term. Et pag. 488 : Item dono ei Retern de Milgor.
Eadem fere leguntur in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 403. et 404. ubi idem
Testamentum editum est, paucis variantibus.