rici
divites, ita dicti præcipuæ nobilitatis Proceres apud Aragonenses quos alii vulgo
Ricos omes, segund costumbre de Espanna, son llamados los que en las otras
tierras dizen Condes, o Barones. Vitalis Episcopus Oscensis : Barones
autem quasi boni homines, a Bar, quod idem est quod Beatus, et Ones, quod idem est quod
homines, etc. qui etiam Rici, id est, divites, sunt vocati. Horum talis est conditio :
Quod quam cito aliquis Mesnadarius a Domino Rege honorem fuerit consecutus, ad numerum
Militum sustentandum, Ricus homo fit postea, sive Baro. Michael del molinoin suo Repertorio :
Ricus homo, secundum Foros Aragonum, dicitur ille,
qui est dominus alicujus Varoniæ. Mox addit : Non tamen intelligas, quod
dicitur Ricus homo, secundum Foros, ille, qui plures habet pecunias, sed ut superdictum
est : et adde, quia omnes magnates, puta Comites, Duces, Marchiones et Vicecomites
dicuntur Rici homines, secundum Foristas : quia isti communiter habent plures Varonias,
et sunt plus quam Varones.
Diximus domno Ferrando olim patruo nostro, et
Episcopis, necnon et Richis hominibus et Militibus, quos ibi populaveramus, qui erant
inter omnes ccclxxx. Milites, etc. Literæ ejusdem Regis ann. 1276.
apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 1155 : Jacobus Dei gratia Rex Aragonum....
viris nobilibus et dilectis Richis hominibus, Castellanis feudatariis, Militibus terræ
Majoricarum et regni ejusdem, salutem et gratiam. Adhibito consilio
Richerhominum, forte mendose pro Richorum hominum, in Literis Petri Regis Aragon. ann. 1282. apud Rymer. tom. 2. pag. 208.
Riches hommes, apud nostros. Guill.
Guiartann. 1302 :
O ceus que nous ramentevomes, Grant plenté d'autres Riches hommes. Idem ann. 1304 : Li Riche homme communement Refont en l'eure sans atendre De toutes pars leurs tentes tendre.
Divites, in Legibus Edwardi Confessor. cap. 29. et apud Henricum Rebdorffensem ann. 1347.
Rico, apud Hispanos, ut
Riikapud Germanos, et
Riche, apud nostros, ortam a Septentrionalibus populis, quibus familiarem fuisse ostendunt plane virorum apud illos illustrium nomina, quæ in
ricdesinunt, ut
Theodoricus, Alaricus, etc. de cujus tamen vi non una est sententia. Videtur enim
forteminterpretari Fortunatus lib. 8. Poem. 1 :
Chilperice potens, si interpres barbarus adsit, Adjutor fortis, hoc quoque nomen habet. Alii divitem, ut Philippus Eystetensis in Vita S. Willibaldi cap. 11 :
O beate Richarde, qui valde dives Latina lingua interpretaris. Conradus
Uspergensis anno 1152. de Friderico I. Imper. : Cum ex nominis sui interpretatione
Pacis dives vocitaretur. Vita MS. S. Gaugerici Episc. Camerac. lib. 1. cap. 1 :
Dignum itaque et congruum valde fuit, ut veri gaudii, quantum quidem ad rusticam
linguam, Riccitatem adeptus, in Ricco etiam et gaudenti oppido nasceretur.
Smaragdus Rich, potentem semper interpretatur v. g. :
Helperich, adjutorium potens : Altrich, senex potens : Artrich, durus potens,
etc.
Ric.
Richi.