rogitus
Rogito, sic dictum quod Notarii illud scribere
rogarentur. Miracula B. Gregorii Verucul. tom. 1. Maii pag. 536. num. 7 :
Et tanta claruit sanctitate et miraculis, quod antiquis temporibus populus
Sanctum, et non Beatum Gregorium, nominare solebat, ut ego ipse vidi in archivio d.
terræ, in Rogitibus D. Bartholomæi Branchi. Chronic. Parmense ad ann. 1266.
apud Murator. tom. 9. col. 781 : Potestates ambo reversi sunt ad propria, eo quod
eis fuit prohibitum facere inquisitionem et Rogitum de prædictis robaria et
rumore.Rogitusdicitur pro
Rogatus, sive de Notario qui Chartam
Rogatusscripsit, sive de testibus, qui etiam
Rogatisusbcribunt. Charta S. Willelmi Gellon. anno, ut creditur, 804. tom. 6. Maii pag. 820. col. 2 :
In nomine Domini
ego Gallarus Rogitus scripsi. Charta ann. 841. apud Marten. tom. 1. Collect.
Ampliss. col. 101 : Amentius Rogitus firmavit et ss. Elephantius Rogitus ss.
Alexandrius Rogitus subscripsit. Signum Theutpaldo teste, Wadaldus Rogitus. Signo
Noratano teste, Signum Theutoni teste, Gauderanus Rogitus firmavit, Odilo Rogitus
firmavit. Signum Ingilrico teste, Rodearius Rogitus firmavit, Antonius Rogitus
firmavit, Widerannus Rogitus firmavit.Castellanus Diaconus Roitus scripsit et subscripsit.
Rursum occurrit semel ibidem.