rossum
In nundinis quoque, quas in civitate Nemausi per octo
dies a festo B. Martini incipientes fieri volo atque decerno, laudo et concedo omnibus
vobis prædictis et successoribus vestris, per me et per meos, medietatem omnium
usaticorum et omnium leddarum, quæ ex ipsis nundinis exierint. Hæc omnia, sicut supra
scripta sunt, vobis laudo et concedo, ut ea de me et de meis ad feudum vos et vestri in
perpetuum habeatis et teneatis ; excepto eo, quod de corda et quintali et sextario Rossi
accipio. Mendum esse suspicor in hac voce, ac fortean pro sextario Rossilegendum unica voce
sextairalaico, aut alio simili vocabulo, quod jus significet
Sextariatici. Mox ibidem habetur,
excepto tamen sextairalaico, quod nobis
semper integrum retinemus. Vide Sextariaticum.