Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

roulleta

ROULLETA
. Statuta vetera Capituli Senonens. MSS. : Item Canonici qui faciunt, debent pilotas et Roulletas in crastino Paschæ. Puto legendum esse, Item Canonici qui faciunt pilotas, debent Roulletas in crastino Paschæ. De ludo pilotæ die Lunæ post Pascha, etiam in Templis habito, fusius supra dictum est in Pelota 3. Hodieque Autissiodori festis Paschalibus pueri solent a consanguineis et amicis postulare la Roullée : quibus dantur vel ova durata vel nummuli ; unde per Roulletas intelligo munuscula quædam fieri solita ab iis, qui faciebant pilotas. Vide Pelota 3.
Locum ex Stat. capit. Senon. sic emenda ex Mercur. Franc. mens. Mart. ann. 1735. pag. 430 : Item. Canonici qui faciunt stagium, debent pilotas et Roulettas. Ubi esca quædam significari videtur ; nisi legendum sit Bouletta. Rouillée vero, Stabulum porcorum sonat, in Consuet. civit. Tull. ann. 1297. ex Reg. A. Chartoph. reg. ch. 1 : Quiconques monderoit sa Roulliée et feroit porter aval la ville lou fiens de ses pors, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list