rubiculus
Ante autem omnes (pisces)
excellunt, quos Rubiculos vocitant ; hi enim singulis Venereis diebus tosti ac sagmine
et furfure commixti apponuntur. Hæc Trutis nostris satis conveniunt ; sed nihil
definio. Est piscis marinus nomine Rouget, Erytrinus vel Rubellio ; sed hic agitur de fluviatili.