ruoda
Qui nobilem occiderit, 840. sol.
componat, Ruoda quod dicitur apud Saxones 120. sol. et interpremium 120. sol.
Ubi observat Lindenbrogius ruod, et rod, Saxon. crucem significare. Sed quid ad
compositionem 840. sol. nisi ea compositione ejusmodi criminum rei se a crucis pœna
redemerint ? Neque enim conjecturam Spelmanni quisquam probet.