ruscare
Post autem prædicta detestanda
prædicti de Valperga cum universis peditibus partis Gibellinæ simul junctis, Ruscando
arbores infinitas, sicut nuces et castaneas, quæ ibi erant in infinita quantitate et
taleando vineas, fecerunt vasta, etc.Ruscamseu corticem avellere. Inquisit. ann. 1268. ex sched. Pr.
de Mazaugues:
Requisitus qualiter vidit possideri dictum territorium pro domino
Barallo, dixit quod homines Castillonis Ruscabant in dicto territorio et
leignarabant. Infra : Semper vidit quod planesium fuit Tharasconis Ruscando
ibi et pascendo animalia sua. Vide Rusquejare.