sabelum
Marte, mustelæ species, nobili pelle insignis : Anglis, et nostris olim,
Sable, tametsi martes a sabelo distinguant ferme Scriptores omnes. Alanus Insulanus in Planctu naturæ :
Illic martes et Sabelo semiplenam palliorum
pulchritudinem, eorum postulantem subsidia, suarum nobilitate pellium, ad plenum
deducebant. Gervasius Dorobernensis : Statutum est, quod nullus... utatur
vario vel grisio, vel Sabelo, vel scarlato, etc. MS. :
Porpres et ciglatons del regne d'Aumarie,
Vairs, et gris, et ermines, et Sables de Rosie.
Philippus Mouskesin Hist. Franc. MS. :
Sables, ermins, et vair et gris.
De vocis etymo, vide Dissertat. 1. ad Joinvillam pag. 137. et Henschenium ad
Vitam S. Guthlaci num. 17.Sabelines, in nova Sebelines, in veteri cap. 17.
Rogerus Hovedenus pag. 758 : Petiit ab Episcopo Lincolniensi singulis annis unum
mantellum furratum de Sabelinis. Idem, et Bromptonus ann. 1188 : Statutum
fuit in Anglorum gente, ne quis escarleto, Sabelino, vario, vel griseo...
uteretur. Occurrit in Concilio Londinensi ann. 1138. cap. 15. in Hist. Ricardi
Hagustaldensis pag. 328. apud Will. Neubrigensem lib. 3. cap. 22. etc.Sancimus ne
clerici vel laici, viri et mulieres infra quinquennium aliquo indumento Sebelino
utantur. Pelles Sebelinæ, in Leg. Norman. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag.
187.Non ergo constat Episcopatus in
turritis Gebellinorum, transmarinarumve ferarum pileis, non in flammantibus martorum
submentalibus rosis, etc. Lib. 2. Epist. 2 : Et cum domestici murices
nostris aspectibus sordeant, transmarinorum pelles, qui magno pretio coemuntur,
oblectant. Ovium itaque simul et agnorum despiciuntur exuviæ, Ermelini, Gebelini
Martores exquiruntur et vulpes. Idem lib. 5. Epist. 16 : Hic itaque
nitidulus, et semper ornatus... incedebat, ita ut caput ejus numquam nisi Gibellinica
pellis obtegeret. Almuciam intelligit, nam de Clerico loquitur.Inter parva vero animalia est quædam
species apud illos (Tartaros) , quæ delicatissimas suppeditat pelles, quas
vulgo Zebellinas vocant.Etsi Mosci soli Sobolis
aliarumque ferarum genere abundent, tamen vulgo Sobolos pretiosos non ferunt : sed
missos in Lituaniam, molles mollibus, aurum pro eis auferunt, etc. Legendum
forte Sobelis. MS. :
Vestent bliaus, et peliçons hermins,
Et afublerent les mantiax Sebelins.
Octavianus de saint Gelais, in Viridario honoris :
Vestus d'habits moult somptueusement,
Tres bien fourrez de martres Subelines.