sac
Sach, unde
Sachacum aspiratione in Legibus Edwardi Confess. cap. 21.
Saca, estre quitte de meslée muë par
autre. Willel. Thorn. in Chronic. pag.
2030 : Sake, hoc est placitum et emenda de transgressione hominum in Curia domini :
quia Sak Anglice, Encheyson
Gallice, et Sak dicitur pro forfait. Eadem pene habet Rastallus. Est autem
Encheison, idem quod
occasio, præstatio, tributum. Vide in hac voce. Leges Edwardi Confess. cap. 22 :
Saca est,
quod si quilibet nominatim de aliquo calumniatus fuerit, et ille negaverit, forisfactura
probationis vel negationis, si evenerit, sua erit.Sacam, et Socam, thol, theam, et infangthefe,
habere dicuntur domini feudales, quibus eæ jurisdictiones competunt, in Legibus Edwardi
Confess. cap. 21. 28. Willelmi Nothi vernacul. cap. 3. et Henrici I. cap. 20. in Regiam
Majestatem lib. 1. cap. 4. 5. 2. in Quoniam attachiamenta cap. 100. in Monastico Anglic.
tom. 1. pag. 29. et Chartis Anglicis passim : apud Bractonum lib. 3. tract. 2. cap. 35. §
1. Et volo et precipio (Henricus I.
rex Anglorum) firmiter ut bene et in pace et quiete et honorifice (monachi Concharum)
teneant, cum Saca et Soca et Tol et
Teain et in fanguene theof et omnibus consuetudinibus
suis. (Cartular. Conchar. Ruthen. an. 1121. p.
370.)