sacci
Saccispro veste uterentur, qui
de Pœnitentia Jesu Christi, vel de Saccis, dicuntur in Bulla Joannis ann. 1319. apud Cognatum lib. 4. Hist. Tornac.
cap. 22. Freres aus sacs, in Chronic. Franciæ vernaculo MS. ad ann. 1273. Provincialibus,
Fraires Ensaques.
Fratrum Saccorum Parisiensiummentio est in Testamentis S. Ludovici Regis Fr. ann. 1269. et Philippi Regis ann. 1284. et in Charta
Senonensium, in Charta
ann. 1266. in Regesto 30. Tabularii Regii ch. 367. Virdunensium, in Bulla
Bonifacii VIII. PP. ann. 1301. apud Waddingum ; Andegavensium, in Gestis Guillelmi
Majoris Episc. Andegav. cap. 3. Saccini :Massiliensium, apud Guesnaium in Annalibus Massil. pag. 195. 590. Aquensium, apud Pitton. Annal. Eccl. Aquens. pag. 163.Rotomagensium, in Charta Philippi Pulchri Reg. Franc. ann. 1309. qua eorum
Monasterium Eremitis Augustinianis concessit, in 2. Regesto ejusdem Reg. ch. 38. ex
Tabulario regio : Tornacensium, apud Cognatum loco laudato. Bruxellensium, in Bulla Pii II. PP. ann. 1458. apud
Miræum tom. 1. pag. 231.SaccorumOrdinem transiisse sub ann. 1257. scribit Matthæus Paris :
Eodem tempore novus ordo
apparuit Londini : de quibus fratribus ignotis et non prævisis, qui quia saccis
incedebant induti, Fratres Saccati vocabantur.
Domus,.... quæ quondam fuerunt fratrum de penitencia,
quia dicebantur fratres de Saccis.Aliquos status de
Ordinibus mendicantium approbavit,.... aliquos reprobavit, ut Saccinos, qui intitulantur
de Pœnitentia, sive de Valle viridi. Saccitas hoc loco vocat Chronicon sancti
Martialis ann. 1274. ut et Chronicon Colmariense 1. part. ann. 1279.
Saccatos idem Chronicon Colmar. ann. 1274. Sororum denique
de Sacco meminit Raymundus de Capua in Vita S. Agnetis de Montepolitiano num. 7.
aitque, ita appellatas propter Scapulare, quod ex humilitate de sachino panno
ferebant, seu saccino, id est, ex quo sacci confici solent.
Du pain aux Sacs, pain aus Barrez,
Aus pauvres prisons enserrez,
A cels du Val des Escoliers,
Les Filles Dieu sevent bien dire,
Du pain por Dieu nostre Sire.
Guill. Guiartin S. Ludovico :
Et mist les Sachez en leur ordre,
Dont puis perdirent les dessaisines,
Aveugles, Fllies Dieu, Beguines.
Sacheteznuncupantur in Chartul. Thesaur. S. Germ. Prat. fol. 9. r°.