salva
ad caput purgandum ~a caput ejus frica
~a alia ‥ que ‥ vocatur milda
in j lagena tarr' empt' pro ~a bidentium, viij d.(
Salva, idem quod Anglis
Jurata, Inquisitio, vel potius probatio per testes de re aliqua, qua quis
Salvamsibi esse conatur :
Salvantesvero sunt testes ipsi qui pro reo deponunt. Fori Oscæ ann. 1247. tit. de Proditionibus :
Hæ sunt tres proditiones scite, de quibus per pacem
non potest aliquis se Salvare, sed per consimilem : scilicet qui occiderit dominum suum,
etc. Alibi : Mulier habens maritum, si quis accusaverit eam, tenetur se
Salvare viro suo, et non toti consilio, si eam accusaverit. Et si forte non fuerit
parata, ut se Salvet de dicto crimine contra eum. Martinus Didacus DauxJustitia Aragon. in Observant. lib. 1. pag. 22. v :
Unus solus Miles non potest
Salvare pro infantione, sed duo Milites. Passim alibi. Eximinus Salanova
Justitia Aragonum in Narratione rerum a Jacobo II. Rege Aragonum gestarum : Non
tenentur Milites, aut eorum filii aut nepotes facere Salvam. Item nullus potest Salvare
pro infancione, nisi duo Milites. Alibi ubi de privilegiis infancionum :
Item pro carta Salvæ communis non solvuntur Curiæ Regis nisi 30. solidi juxta
Forum. Quam Salvam debent hodie facere secundum Forum novum editum in
Cæsar-Augusta. Infancio:
Magna est differentia inter Salvam infancioniæ, et probationem infancioniæ, tam
in modo agendi, quam in modo pronuntiandi,.... quando aliquis est in possessione
infancioniæ, et fatigatur in eadem, et vult se Salvare, tunc supplicat Do. Regi, quod
cum ipse velit Salvam suæ infancioniæ facere, quod committat dictam causam alicui, coram
quo possit suam Salvam facere ; et tunc D. Rex committit dictam causam Justitiæ
Aragonum, et recipit dictam Salvam juxta Forum. Quæ quidem literæ præsentantur per
Salvantem personaliter dicto Justitiæ Aragonum, etc.Salvationsnon multum absimili notione Practicis nostris usitata, cum
Salvatur, protegitur : interdum villa, pagus. Charta ann. 1153. ex Bullar. Fontanell. fol. 36 :
In Casneio
totum feodum Restoldi...... tam in terris quam in Salva cum hospitibus. Charta
Thossiac. ann. 1404 : Debet ii. den. pro adaquagio Salvæ suæ sitæ versus
Champenel.Silva, pro
Salva, legendum opinor ; in altero vero
Salva, Locus est ubi pisces
salvantur, seu servantur, idem proinde quod
Salvariumet
Serva 2.Vide in his vocibus.