samna
Estrier. Chronic. Trudon. apud Acherium tom. 7. Spicil. pag. 458 :
Debet et alia minuta servitia ad
utensilia cameræ Abbatis, scilicet quidquid de ferro ad sellam equitariam ejus et de
calcaria et ad Samnas componitur. Leg. forte Scalas. Vide Saltatorium et Scala.
Causa dom. Philippi de Levis dom. de Rippes contra dom. Ludovicum de
Montelauro, ratione cujusdam vectigalis sive tributi, vulgariter nuncupati la Samna,
quod recipi consuevit, ut prætenditur, in terra dom. de Montelauro. Forte leg.
Saunia, atque de tributo ex sale intelligendum. Vide in Salinaria.