sancta
Et tunc duo Acolyti tenentes capsas
cum Sancta apertas, et subdiaconus sequens cum ipsis tenens manum suam in ore capsæ,
ostendit Sancta Pontifici, vel Diacono qui præcesserit. Tunc inclinato capite Pontifex,
vel Diaconus salutat Sancta, et contemplatur, ut si fuerit superabundans, præcipiat ut
ponatur in conditorio. Alibi : Cum dixerit, Pax Domini sit semper
vobiscum, mittit in calicem de Sancta. Infra : Qui dum communicaverit de
ipsa Sancta, quam momorderat, ponit inter manus Archidiaconi in calicem, etc.
Alio loco : Tunc Pontifex rumpit oblatam ex latere dextro, et de ipsa Sancta quam
ruperat, particulam super altare derelinquit.
Pontifex ante altare dicit, Oremus, Præceptis salutaribus moniti. Pater
noster ; sequitur, Libera nos quæsumus Domine.
Cum dixerint Amen ,
sumit de Sancta, et ponit in calicem,
nihil dicens : et communicant omnes cum silentio, et expleta sunt
universa. Vide Commentar. Mabillon. in Ord. Rom. pag. 36. etc.Περὶ τοῦ μὴ τὰ ἅγια εἰς λόγον
εὐλογιῶν κατὰ τὴν ἑορτὴν τοῦ Πάσχα εἰς ἑτέρας παροικίας διαπέμπεσθαι.Sancta Sanctis, quam olim ante communionem inclamabat Diaconus ; quamque hodie apud Græc. usurpat Sacerdos. Consule Rer. Liturg. Scriptores.
Si quis falsum juramentum
super Sancta jurabit, et convictus inde fuerit, etc. Ægidius Aureæ vallis
Monach. in Addit. ad Harigerum Abb. Lobiensem in S. Servatio Episcopo Leod. cap. 27 :
Interdum dum adhuc ira vindicis Dei differtur, curemus ne Sancta nostra simul
nobis eripiantur cum urbis excidio. Mox : Sanctorum reliquias tolli
imperat, etc.
Ne alicui liceret exhibere Sancta ad sacramenta
juranda.Jurare super Sancta, id est super Sanctorum reliquias. MS. :
Il font les Seins en la place aporter,
Tost premereins a juré Ysoré, etc.
Alibi :
A genollons s'est devant les Seins mis.
Vide Juramentum.Hæc domina
(Malthildis) in suo primo ingressu hujus Ecclesiæ cortinam dedit miræ
magnitudinis operisque præcipui, quæ adhuc hodie durat, et est illa qua utimur in
Quadragesima, Sancta distinguentes a Sanctis sanctorum.Cum innumeræ multitudinis tripudio in Sancta
Sanctorum cum reliquis inducitur magnificandum.Ad orandum vero et
communicandum, Laicis et feminis, sicut mos est, pateant Sancta Sanctorum.Johannes qualiscumque diaconus basilicæ
Salvatoris patriarchii Lateranensis canonicus, librum de Sanctis Sanctorum ex archivo
renovatum. Gajetanus in Ordin. Rom. ibid. pag. 261 : Et intrat
(Papa) dictam basilicam S. Laurentii, quæ vulgariter dicitur Sancta
Sanctorum ; et ante altare suam orationem facit, cantantibus priore et canonicis
Basilicæ ipsius Sancta Sanctorum, Te Deum laudamus.Temporibus domini Hadriani I.
hic recundita sunt reliquia Sancti Sanctorum in mense Novembris die xxii.
Indict. vii. bina clausura in integro Septimiano.