sandale
Quod
quidem corpus dictæ S. Syriæ virginis, cum capite et aliis ossibus et reliquiis sacris,
prout reperta in eadem capsa fuerant, per nos vicarios prædictos, in quodam sacco lini
desuper suto, cooperto quodam Sandali rubro sericeo honesto, etc. Testam.
Johannis de Turre ann. 1365. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 716 : Volo et
ordino quod in die sepulturæ meæ supra corpus meum ponantur duo panni aurei, quorum unus
sit bornatus (leg. bordatus) de Sandali nigro cum scutis sive scutellis
armorum meorum. Inventar. Eccles. Aniciens. ann. 1444 : Item duos
lavadors sive sudaria telle pro mortuis, et unum Sandale nigrum pro sepulturis.
Vide in Sandalicus et Sandalum.Diligenter studeant Ecclesiastici habere ornamenta
et vasa altaris, et singulariter corporalia honestissima quibus superponitur sacrosancta
hostia et Sandale similiter, quo mundatur calix post sumptionem
sanguinis.