sarsor
Et dum ventum
fuisset ad domum Felicis Sarsoris, protulit codices quinque. Est autemSartorumopera. A
sarcioenim dicitur
Sarsumet
sartum, uti observat Turnebus lib. 24. Adversar. cap. 22. unde
Sarsura, apud Varronem. Aliter tamen Caper de verbis dubiis :
Sartum, non sarsum. S.
Cæsarius Arelat. in Regula ad Virgin. cap. 42 : Nihil aliud in ipsis
(Monasteriis) nisi cruces aut nigræ, aut lactinæ tantum opere Sarsorio de
pannis, aut linteis apponantur. Gregorius Turon. lib. 2. Hist. cap. 16 :
Parietes ad altarium opere Sarsurio ex multo marmorum genere exornatos
habet. Epigramma 91. Ennodii inscribitur de marmoribus opere Sarsorio, ex
quo etiam colligitur ita appellari varias discolorum marmorum crustas invicem commissas,
ut unum corpus et unam quasi picturam efficiant, uti describitur a Senatore lib. 1. Epist.
6. Musivum opusalibi dicitur. Vide in hac voce.