sbarra
Barriere. Item, Crates seu sepimentum ex ferreis repagulis intertextis. Chron. Estense ad ann. 1305. apud Murator. tom. 15. col. 353 :
Invenit stipendiarios suos clausos Sbarris circa totam plateam. Chron.
Tarvis. apud eumd. tom. 19. col. 790 : Super ponte S. Martini lapideo se plaustris
et Sbarris taliter clauserat, quod illac nullus potuerat pertransire. Vita Ven.
Catharinæ de Palentia tom. 1. April. pag. 653 : Quod (corpus) erat in
quodam sepulcro in dicta ecclesia subtus terram, tamen aperto cum Sbarris altis per
brachium unum cum dimidio et plus super terram, etc. Vide Sbaralium.
Sbaragliare.
Item duo alia baccilia de argento,.... cum scutis albis ad Sbarram
nigram.