Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

scafones

SCAFONES
. Innocentius III. PP. lib. 1. Epist. pag. 29. edit. Colon. de Canonicis Regularibus : Cortibaldum insuper, subaros quoque in hyeme, sotulares habeant in æstate, caligas tam lineas quam laneas, et Scafones similiter habeant duplicatos, capas nigras singuli de mantellario, etc. Regula Ordinis Canonicorum S. Marci de Mantua, in Regesto Alexandri IV. PP. anni 7. ex Bibl. Regia : Item duo femuralia, duo caligæ laneæ ; et quatuor lineæ sine pedulibus, quatuor Scuffones, (sic) et duo subtellares, et duo bottæ filtratæ, etc. Italis Scuffione, est major Coiffia : sed hic Scaffones, vel Scuffones, pedes spectare videntur.
Idem quod Chiffones. Vide in hac voce. Et sane, ut observat Muratorius tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 432. Italis scofoni primo nihil aliud fuisse videntur, nisi tegumenta pedum ; dehinc vero ad crurum sive tibiarum indumenta, ut apud Lombardos, translatum est istud vocabulum. Hinc, potius quam a scapha, deducendum opinor vetus Gallicum Escafignon, quo calceamenti genus significatur. Lit. remiss. ann. 1459. in Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 159 : Le suppliant fust à la place Maubert chez ung cordouennier ;... et print... trois paires d'Escaffignons de cuir. Stat. ann. 1472. in Reg. 197. ch. 366 : Item que tout ouvrage, tant de chausses que d'Escafignons ou chaussons, etc. Vide infra Scoffones.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list