scario
Tunc dixit
nominatus, non revera Episcopus, ad Ostiarium vel Scarionem suum, (cujus dignitatis aut
ministerii viri apud antiquos Romanos Ædilitiorum nomine censebantur,) voca ad me illum
pileatum hominem, etc. Sumitur etiam hæc vox crebrius pro ministris judicum,
quos perinde eadem notione Huissiersdicimus : vel certe pro minoribus judicibus. Charta Caroli Mag. Imper. in Chronico
Ut si aliquo tempore
orta fuerit contentio inter Abbatem, vel Advocatum suum, seu de servis, vel aliqua
causa, inter vicinum suum, seu qualemcumque hominem, liceat eis se defendere per
Scariones ejusdem Monasterii, sicut antiquitus consuetudo fuit. Idem Chronicon
lib. 2. pag. 685. Et nullus audeat Abbates vel Monachos
ejusdem cœnobii ad jurandum quærere, quia contra divinam credimus esse legem :
sed per Scariones omnibus temporibus finem faciant, sicut prisca consuetudo
fuit. Erchembertus in Histor. Longobard. cap. 78 : Monachos B. Benedicti
pro rebus perditis jurare compulit, quibus cessum fuerat ab omnibus retro
Principibus..... Sacramentum per se nulli homini dandum, nisi per Scariones.
Charta Gaufredi Comitis Pictavensis ann. 1047. apud Sammarthanos in Abbatib. S. Mariæ
Santonensis : Ut plane nulla humana potestas Regis, Ducum, Comitum, Vicecomitum,
Gastaldionum Scarionum, vel Archiepiscoporum, Episcoporum, etc.Scarionesfuisse Ecclesiarum Monasteriorumve servitio addicti : sed ulterius conditionis sunt
Scarionesmemorati in Charta Gaufredi Comitis, ut et in Charta Mathildis Comit. tom. 2. Bullar. Casin. Constit. 124 :
Si quis autem Comes,
Vicecomes, Gastaldio, Scario alicujus insuper conditionis, etc. Militum enim
genus et quidem prænobile, ut observat Carolus de Aquino in Lexic. milit. videtur hoc
nomine indicari. Vide Murator. in Notis ad Leg. Aistulphi Reg. tom. 1. part. 2. pag. 92.
et infra Scaritus 1.
Scarioidem mihi videtur atque
Advocatusseu qui vice alterius res gerit, quique prædiis rusticis præfectus est ; non alius proinde a
Scaramanno, eo sensu quo supra exponitur in Scararii. Charta ann. 754. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 135 :
Ordinati fuissent da parte
ecclesia ipsa commutationem faciendum Jordanni arcipresbitero..... Achipert arcidiaconus
et Auduaci Scario ; et da parte curtis domni regis ab Alpert duci ordinati fuissent ad
ipsa res extimandum Teupert Scario, etc. Alia Paldulfi Capuæ princ. ann. 1024.
tom. 1. Hist. Cassin. pag. 38. col. 2 : Volumus ut sic se defendat in ipso
sacramento per suos Scariones, quemadmodum curtis regiæ Scariones per sacramentum
defenditur, quando evenerit, ut pars curtis regiæ sacramentum deducere deveant.
HincScarioniscuræ et administrationi commissæ sunt. Chron. S. Vinc. de Vulturno apud eumd. Murator. tom. 1. Script. Ital. col. 397 :
De decania
de Cerqueto, de Scariatu Gaudiosi. In primis ipse Gaudiosus cum filiis suis,
etc. Infra : Villa, ubi Martinisci dicitur, de Scariatu Gradioisi..... Item
de Laurentisu, de Scariato Theoderissi. In primis ipse Theoderissi cum filiis
suis.Scariones. Jura Ecclesiæ Bambergensis pro Advocatia, in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 50 :
Non habebit Advocatus exactorem, vel
nahvoit, (postadvocatum) sed villici et Scheriones Episcopi et fratrum
exigent ei jus suum, et judicent placitum.
Si fur extraneus in villa capietur, Scherioni Comitis
tradetur extra villam, sicut cingulo tenus vestitus est. Rursum : Si quis
culpabilis fuerit in homicidio, vel furto, vel quacumque re, non debet capi nec ab
advocato, nec a procuratore : sed Scherio cum collegis suis omnia, quæ habebit,
publicabit, donec ille se purgaverit.Super receptione et custodia vechiarum et Scarionis,
custodire competenter, et etiam quamdiu placeret portionariis debet.Scorio; nam alias nostris
Scourion, eadem notione. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 236 :
Une piece de terre.... semée de nouviau d'un
grain, appellé Scorion, etc. Dix journeaux chargiés de Scourion, in Reg. 13.
Corb. sign. Habacucad ann. 1513. fol. 184. v°. Vide supra Escorio.