scatz
Schatz, thesaurus, gaza, Belgis
Schat: vel ex Saxonico sceat, pretium, collatio, nummus, pecunia.
Scaz.
Quidquid de rebus suæ Ecclesiæ fecit et
ordinavit, non per Scaz, vel per aliquam propinquitatem aut amicitiam inde fecit ; sed
sicut melius ille intellexit. Idem in Responsione ad Hincmarum Archiep. Rem.
pag. 612 : Cui et respondi, quia non celabam, quod motus aliquid contra illum
fuerim, eo quod audieram a quibusdam, illum dixisse, quod Romam ipsum non pro alia re
ire rogabam, nisi ut inde Scatz mihi daret, quod ego mirabar, si diceret, cum, quiquid
habebat beneficii, gratis ei dedissem, et sine ullo pretio. Ubi Scatz, et
Scaz, pretium sonat. Inde
Sine datico, herbatico, Scatico, vel glandatico. Alia Caroli II. Regis
Siciliæ ann. 1303 : De caligariis terrarum, redditibus in pecunia, seu de tarenis,
redditibus gallinarum, caponum, et aliorum pullorum, Scaticis, porcellis, agnis,
etc. Supra : De Scaticis, porcellis, etc. Petrus I. Rex Aragonum in
Constitutionibus Catalaniæ MSS. : Scatica nostra, et penones, atque alia regalia
nostra, firmiter observari et custodiri... jubemus. In MS. est,
al. guidatica: quæ quidem
guiaticadicuntur, in alia Charta ibidem, quæ est Jacobi I. Regis :
Sub
eadem pace sint guiatica nostra : et censuaria, et pennones, et omnia Regalia
nostra.Hoc autem sponsalitium, ut supra scriptum est, juraverunt super sancta
Dei Evangelia quod ita teneatur, et observetur præfatæ Titburguetæ, et si ei in aliquo
diminutum seu violatum, vel inde ei ab hæredibus Ademari de Muroveteri vel occasione
eorum aliquid ablatum fuerit, quod apud
Montempessulanum Estaticum ei sine enganno teneant.Primum quidem ut ipsas dominicaturas, dum ipsa viveret,
haberent per medium : Staticam vero castrorum, per singulos annos habeat, sex
mensibus. Infra : Eo quod si Guillelmus Raimundi hoc ei frangere
tentaverit, valeant Beatrici, et teneant secum illa donec habeat in vita sua medietatem
omnium dominicaturarum et Staticam S. Martialis pro melioratione cum laboratione boum,
etc. Charta Jacobi Regis Aragonum ann. 1228. apud Joan. Dametum in Hist. Regni
Balearici pag. 203 : Nos similiter habeamus partem nostram omnium prædictorum
secundum numerum militum et hominum armatorum, qui nobiscum fuerunt, retentis nobis
alcahriis, et Staticis Regum in civitatibus, ultra partem competentem. Est
igitur Staticum, tributum, vectigal, cujusmodi fuit
Guidaticum, de quo supra.
Placuit nobis extra prædictam urbem de ærarii nostri
Scato,... opportunum majorem pontem facere.