sclopetum
Interim præparari fecit
maximam quantitatem balistarum, Sclopetorum, etc. Hist. pacificat. inter
Rodulphum II. Imper. et Turcar. Imper. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 311 :
Janizarii præterea et hoc elogii bellici merentur, sua Sclopeta, bombardas,
etc. Appendix ad Vitam B. Lidwinæ tom. 2. April. pag. 364 : Equites
tantopere in altum Sclopetos exonerabant, ut nemo descendere auderet. Vide
Scopeta.Interim rumor
vagatur... ita esse Mediolanensem aciem instructam, ut singuli singula gererent
Sclopeta, genus sane tormentorum terribile admodum atque exitiale.Sclopis in ædes jaculantes, multosque
vulnerantes. Mirac. S. Angeli tom. 2. Maii pag. 73 : Renovabatur lætitia
die xvi. per mascaratas, cavalcatas, quintanas, luminaria, explosiones
Scloporum. Addit. ad Chron. Estense ann. 1377. apud Murator. tom. 15. col. 545 :
Cum Sclopis et stridis in signum maximæ lætitiæ. A sono quem edit
Sclopusnon dissimilem a strepitu qui fit complosis buccis, quique
Scloppusdicitur, vocis origo deducenda videtur Carolo de Aquino. Vide Martinii Lexic. in hac voce.
Habebat (Sigismundus imperator) milites quingentos ad sui
custodiam, Scloppos (ita id genus armorum vocant) invisum apud nos antea,
deferentes.Nec cunctatus Demetrius cum Polonicis aciebus instructus, præmissis Sclopetariis
peditibus, obviam processit. Famianus Strada : Tres illuc immittit
Sclopetariorum cohortes.