scotare
Quid sit Scotatio : In
venditione terrarum ad translationem dominii, est necesse ut interveniat quædam
solennitas, in qua terræ modicum emptoris pallio extento manibus assistentium, qui si
factum revocetur in dubium, perhibere possunt testimonium veritati, apponit venditor,
qui designatam
terram, quam distrahit in emptorem, in ipsius se transferre dominium
profitetur : hæc autem solennitas ex vulgari nostro producto vocabulo competenter satis
potest Scotatio nominari. Et cap. 12 : Reperitur et alius casus, in quo
sufficit, quantumlibet brevis possessio, ad defensionem hujusmodi obtinendam, qua
munitur emptor contra proprium venditorem, quibusdam pro jure volentibus observare :
quod statim dimisso pallio post factam Scotationem, non possit venditor convictus duobus
legitimis testibus, qui præsentes fuerunt, quod factum fuerat defiteri, sed cogatur
potius adimplere. Et paulo supra : Dubitari solet, utrum in tali
juramento debeat quoque Scotatio, quæ ad translationem dominii, præterquam in
hæreditaria successione ubique requiritur, comprehendi. Adde lib. 2. cap. 3. 7.
lib. 4. cap. 17. Charta Kanuti Regis Danorum ann. 1184. apud Stephanium in Prolegom. ad
Saxonem Grammaticum pag. 17 : Mansionem nostram in Vucotorp, et aliam in Syndrup,
quam Saxo Griis a patre meo emptam pro animæ suæ salute ipsis Fratribus Skottavit,
etc. Charta Christiani Ripensis Episcopi apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicar. pag.
383 : Hinc est, quod constare volumus universis, nos omnia et singula mobilia et
immobilia inferius annotata..... secundum formam et regulam eis competentem Ripis in
perpetuum faciendam, ac de consilio Archidiaconi pro tempore et Capituli ordinandum
existentium contulisse, Scottasse et sub reali possessione tradidisse jure perpetuo
possidenda. Idem Pontanus pag. 392. recitat literas Erici Danorum Regis ann.
1303. quas Scotationis literasappellari ait, in qua hæc formula habetur :
Pro memoratis decem millibus marcarum argenti puri assignavimus, Scotavimus, et
dedimus in solidum Domino Archiepiscopo et Ecclesiæ supradictæ.... prædictum herrid, pro
dictis bonis Scotatum, ad nos et jus ad proprietatem nostram libere redeant ipso facto,
etc. Alia denique Waldemari Regis Daniæ ann. 1327 : Ipsi Lundensi
Ecclesiæ loco prædicti Rodneherret, ut prius est expressum, absque alia omni Scotatione
cedat, jure perpetuo possidendum. Occurrit etiam hæc vox in cap. ex litteris 2.
Extr. de Consuet. et apud Antonium Augustinum Antiq. Collect. 3. lib. 1. tit. 3. cap. 1.
ubi Innocentii III. PP. esse dicitur, et ad Archiepiscopum Lundensem scripta Epistola.Scotationemesse vocem Sueco-Gothicam, et significare tactum baculi : vel pulveris, aut partis terræ venditæ in sinum excussio aut immissio, quæ erant symbola traditionis. Agunt præterea, et conjecturas alias proferunt de hujus vocis origine ac notione Cujacius lib. 1. Observ. cap. 18. Jo. Costa ad tit. Decretal. de Pact. Franciscus Florens. tract. 4. ad tit. 4. de Consuetud. lib. 1. Decretal.
Skota, Certa ceremonia fundum venditum in potestatem emtoris transferre,
ita ut pulverem fundi venditi in gremium ejus conjiciat. Scotning, skaft oc
skotning oc stongfall, Legitima venditio et translatio fundorum. Skotatio, vox ex Scandica barbaro-latina, derivatur a Skotting, gremium, Schoos. Martin. in Vocabul. MS.
Signum, quod Scotatio dicitur, est evidens
donationis argumentum.