scuferus
Conclusum fuit....
quod de quolibet domistadio solveretur unus Scuferus..... Fuit caristia in omnibus
partibus. Modius speltæ vendebatur (Leodii) 32. Scuferis et 28. in
Namurco, aliquando 36. et plus. Synodus Mechlin. ann. 1574. apud eumd. tom. 4.
Anecd. col. 455 : Pro sigillo ac laboribus eorum non possunt
(secretarii) simul accipere ultra decimam partem aurei, et valor aurei
frequenter mutetur, atque ea occasione officiati diversimode stipendium scripturæ et
laboris exigunt, Concilium decernit et declarat decimam partem aurei non extendendum
esse ultra quatuor Scuferos cum dimidio. Rursum col. 458 : Item,
concluserunt domini, quod ad petitionem partium poterunt permittere redemtionem et
dequitationem parvorum censuum usque ad sex Scuferos seu duodecim grossos certo tempore
præfixo.