scultetus
E. Dei gracia regi Anglie ‥ ~us, scabini, consiliarii ac universitas oppidi de Harlem
Gerardo Ekene, scoutett’ et ballivo dicto ville [de Andwertz ] ‥
scultetto et bonis hominibus de villa de Andewerpia ‥ dciv li.(
magistris civium, proconsulibus, consulibus, ~is, scabinis
nos, ~us, burgimagistri, scabini et consules opidi Rotterdam partium Hollandie(
Sculdais, Prætor, Præfectus, Ballivus, Judex oppidi. Browerus lib. 12. Annal. Trevir. pag. 670. 1. edit. :
Scultetus, Prætor,
judex, ex Theudisco Scholtaiss. Goldastus : Scultetus, scultes, quasi
Schulthersc, qui Latinis Prætor. Præfecti nomine non semel donatur in Speculo
Saxonico lib. 3. art. 52. § 5 : Judex absque Præfecto, id est Sculteto legitimum
judicium habere non potest, etc. Art. 64. § 12 : Sculteto seu
Præfecto, etc. § 12 : Sculteta, qui et Præfectus Rusticorum dicitur.
Scultheite.
Baillivusnuncupatur apud Ægidium de Roya :
Fernandus dedit
Brugensibus privilegium, quod Ballivus vel Scultetus possit esse de non natis in ea
villa.
Ballivodistinguitur in Charta ann. 1298. apud Miræum tom. 2. pag. 876 :
Præcipientes universis Bailivis, Scultetis,
etc.Villicusvocatur in Charta ann. 1307. apud eumdem in Donat. Belgic. cap. 113 :
Insuper Villicus noster, qui Scultetus vocatur, habet instituere Scabinos,
etc. Judiciis præsidere solitum docet Speculum Saxonicum lib. 1. art. 59. § 6 :
Non poterit ullus Comes, qui sub regali banno cognoscit, legitimum habere sine
suo Sculteto judicium cui ante omnia seipsum debet præbere judicandum. Ita
Wichbild Magdeburgense art. 10. et Jus Feudale Saxonum cap. 36. § 2. Dictus Scultetus in præfata villa ter in anno solemniter judicio præsidebit,
cui assidebit nuntius ipsius ecclesiæ, qui Burmeister vulgariter nuncupatur. Judex qui
vulgo Scultetus dicitur, in Charta Conradi Imp. ann. 1140. apud Miræum tom. 1.
pag. 688. Charta Johannis III. Lothar. Ducis ann. 1333. ibid. pag. 218 : Dominus
de Diest, vel suus Scultetus.... post ipsum talem vel tales, delinquentem vel
delinquentes corrigere possint, et emendam recipere ab eodem vel ab eisdem, per
monitionem factam a domino de Diest vel suo Sculteto.Scultetus, in Charta ann. 1248. apud Miræum tom. 2. pag. 1324, col. 2 :
Statutam a nobis talliam et non ultra, sine augmento aliquo, non
obstante contradictione Scoltetorum persolvere teneantur. Vide
Scoltetus.Sculteti. Jus feudale Saxonum cap. 41 :
Feudum in villa ad Scultetiam collatum hæredat scultetus in suum filium, quamvis
careat scuto bellico. Speculum Saxonic. lib. 3. art. 52. § 3 : Imperator
confert..... Comitibus præfecturas, id est, Scultetias, quæ ipsi etiam ulterius conferre
possunt.
Sculteciam seu advocatiam judiciumque supremum et
infimum... habemus, etc.