seca
quod ‥ mitti faciatis ‥ omnes sechias quas habetis in custodia vestra
~a ad petram ij, ~a minor ad trussand’ ij, ~a manualia iij(
Saiga. Vide in hac voce. Vita S. Petri Parentii tom. 5. Maii pag. 96 :
Nec possent vicini et parentes ejus a
pede altero ferrum eruere, et deliberarent balneum Regis pro Seca mittere, etc.
Hincsecca, id est serra ad desecandum utuntur : unde
Seccator, Segatoret
Segatus, Sector, vel ejusmodi officinæ dominus. Statuta Cadubrii cap. 23. fol. 57 :
Mercatores de Cadubrio libere... valeant
conducere... suas talleas ad quem locum Seccarum vellent.... Nullus homo, sive persona,
qui vel quæ teneat Seccas ad seccandum, non debeat, nec valeat capere..... aliquas
talleas, etc. Correct. eorumd. Statut. cap. 38 : Quod nullus Segatus in
Cadubrio capiat talleas ultra ratam. Ne inter Seccatores tallearum discordia oriatur,
statuimus quod quicumque Seccator, seu habens et possidens Seccas... non possit capere
talleas, etc. Cap. 41 : Ita quod mercator intelligere possit numerum
tallearum, quæ apud Seccam dicti Segati sunt. Reformat. eorumd. Statut. fol.
51 : Debeat duas partes ad minus ipsarum tayolarum dimittere ad Seccandum in Serris
et super postis Seccarum districtus Cadubrii. Rursum cap. 101 : Nullus
Segator audeat...... talleas novas seccare. Vide Scorcium, et
Seitorium.