seignoria
Monetagium. Vide in hac voce. Extractum Computi ann. 1338. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 95. col. 1 :
Pro quibus tribus millibus sexcentis et quadraginta octo marchis
tribus unciis et tertia argenti fini positi in dicta moneta..... contingunt dominum
nostrum pro Seignoria ad rationem de sex solidis et sex denariis monetæ tunc currentis
pro qualibet marcha dicti argenti fini. Aliud Computum ann. 1339. ibid. pag. 96.
col. 1 : Siardellus teneatur solvere domino nostro Dalphino pro Seignoria dictarum
monetarum, pro qualibet videlicet marcha argenti fini conversi et positi in dicta moneta
alba, 26. solidos Viennenses monetæ currentis. Pluries ibi. Fuit
etiam ordinatum et expresse concessum per dictum dom. Dalphinum, quod ratione Signoriæ
dictarum monetarum, ipsi magistri non debeant dare Signoriam de una marcha pro qualibet
centum marcharum cudendarum.