selave
Si quis Cheristaduna super hominem
mortuum capulaverit, vel mandoado, aut Selave, quod est porticulus,
super hominem mortuum dejecerit, etc. Editio recentior tit. 57. § 3 : Si
quis aristatonem, hoc est, staplum super mortuum missum capulaverit, aut mandualem, quod
est structura, sive Selave, qui est ponticulus, sicut more antiquorum faciendum fuit,
etc. Quidam codd. denique præferunt Salive, vel
Sillabe,
Silave:
Saladeducit, quasi fuerit
parva sala, sive atriolum. Sed vix est, ut assentiar. Vide Porticulus.
Sel, vel
siel, anima, et
Lave, seu
laube, porticulus : unde facile componitur
Selave, quo ædicula vel ædificiolum tumulo alicujus superpositum significatur, quasi esset defuncti porticulus seu tegmen animæ.