sempectae
seniores sapientes fratres :
maxime qui quinquaginta annos in ordine exegerant, (quos annum jubilæum exegisse vulgo
dicimus,) quibus eo nomine major indulgentia tribuebatur, ab omnibus oneribus cætera
immunes. Dividebant enim totum conventum in tres gradus, quorum primus erat
juniorum, qui usque ad annum 24. professionis omnia onera chori, claustri, et refectorii subibant : quippe in Monasteriis,
non ætas quæritur, sed professio, ut est in Regula S. Pachomii cap. 3. Alter eorum erat, qui 24. annos a sua conversione exegerant ; qui per 16. annos sequentes medium gradum tenebant :
Atque hi absoluti
erant ab officiis parvis Cantariæ, Epistolæ, Evangelii, et aliis minoribus
laboribus. Hos, ut ætatis perfectæ, et consummati judicii Monachos, potissimum
spectabat magnitudo negotiorum, et providentia consiliorum, ac totius loci
solicitudo. In tertio gradu erant, qui 40. annum attigerant usque ad quinquagesimum,
peculiari nomenclatura Senioresappellati. Excusabantur porro ii ab omni officio forinseco, scilicet Provisoris, Procuratoris, Cellarii, Eleemosynarii, Coquinarii, etc. tanquam
milites emeriti, qui portaverant pondus diei et æstus in servitio Dei, et pro
statu Monasterii sui carnem et sanguinem suum expenderant. Hos denique excipiebant
Quinquagenarii, qui scilicet 50. annos in ordine exegerant, quibus, ut diximus, omnimoda immunitas concessa erat,
Sempectænuncupati. Hos Monastici ordinis gradus pluribus explicat ac describit
Sempectishæc habet :
Quinquagenarius autem in ordine Sempecta vocandus, honestam cameram in
infirmitorio de Prioris assignatione accipiat, habeatque Clericum seu gartionem suo
servitio specialiter attendentem, qui exhibitionem victualium recipiet de parte Abbatis,
modo et mensura, quibus ministratur gartioni unius armigeri in Abbatis aula. Huic
Sempectæ unum fratrem juniorem commensalem, tam pro junioris disciplina, quam pro
senioris solatio, Prior quotidie assignabit, etc. Pag. seq. : Sempectas
autem Monasterii, qui verbo vitæ ipsum ad Dei servitium genuerant, semper in summa
veneratione habebat, etc. Mox : Cumque primus prædictorum Sempectarum et
ætate decrepita, et ordinis conversione diuturna cæteris multo senior, etc.Hoc advertentes Cenomani valde
lætati sunt, et majorem ei metum * Sempectas incusserunt. Loquitur de juniore
Comite Cenomanensi, qui, despectum se a subditis et exosum, sciens, fugam meditabatur. Ubi
indubie Sempectælegendum, ut omnino intelligantur Comitis
Collusores, sodales, socii, quibuscum familiariter versabatur. Nam Quinquagenarios Monachos
Sympæctas, appellatos admodum vero simile est, non quod ipsi
Sympæctæessent, sed quod ad ætatis provectioris solatium darentur eis
Collusoresvertit vetus Interpres cap. 24. unde liquet, ab Ægyptiis et Orientis Monachis id vocabuli acceptum.
Sempectæinterpretatio, quam ad mentem Ingulfi exponit Vir eruditus : mirum nihilominus est
Sempectasnuncupatos, non juniores qui eo nomine designandi erant, sed seniores quibus ad solatium ii concedebantur. Ut ut est aliud sonat
Sempectain Regula S. Benedicti : eo quippe loci de excommunicatis sermo est, quibus Abbas fratres submittit, qui iis consolationem exhibeant ; unde
Sempectashic intelligo sodales, socios seu familiares, qui amicum facilius ad meliorem frugem adducere valeant : qui tamen, ut vult S. Benedictus, inter seniores sapientes potissimum eligendi sunt. Vide Menardum in Concordia Regul. et Martenii Commentar. in Regul. S. Bened. pag. 378.
Iniit
consilium cum Senipetis fratribus, etc. Varie effertur hæc vox in Codd. MSS.
Senipeta, senpecta, simpectavel
sympecta: quod argumento est vocis etymon non percepisse librarios.