Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

senicus

SENICUS
. Monet Bignonius, in Codice Regio Marculfi, formulas, alias complures veteres excipere cum hac epigraphe, Cartas Senicas, quarum vocum vim se nescire fatetur vir doctissimus. Monet Stephanus Baluzius in Notis ad easdem formulas, in veteri codice Notarum, quæ Tyroni adscribuntur in Bibliotheca Regia, hæc haberi : Incipit Prologus de Notis Senicis. Et Labbeus in Specimine antiquarum lectionum pag. 44. in Codice Puteano : Liber notarum Senici. Apud Nonium, Senicus, idem est quod Senex.
Cartas Senicas hic usurpari quasi formulas veteres ; Senicæ enim quasi senes, monitum se a Joanne Savarone scribit Bignonius in notis ad Marculfum : harum itaque vocum vim se nescire non omnino fatetur doctissimus vir, ut ait Cangius. Vocis origo accersenda haud dubie, si fides Auctori Relig. Gall. tom. 1. pag. 179. a Celtico Senan vel Sene, quo Druides nuncupabantur. Sen autem Celtis senem, sanctum, venerandum sonabat. Consule Glossar. Celtic. Bulleti v. Senæ.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list