septena
Frater, qui erit positus in Septena, septem diebus
continuis jejunabit, ac quarta et 6. feriis ipsorum 7. dierum pane et aqua duntaxat
vesci debet, et illis diebus recipiat disciplinam, etc.Ubi enim cereus Pascalis consecratur, et
baptismus, ibi honestius Paschalis ordo perficitur, et tres Litaniæ, quæ in Sabbatis
Paschæ et Pentecostes nulla ratione prætermitti possunt, ne, quod absit, autoritas
Spiritus sancti vilescat, aptius persolvuntur. Post sex enim lectiones, Septena fit in
choro a pluribus cantoribus solenniter indutis. Deinde cum terna ipsi Cantores et
Sacerdotes, ac cæteri ministri procedunt ad Fontes : facto vero baptismo de tribus
tantum infantibus,... cum terna a Fontibus regrediuntur, qui ad chorum, ad chorum, qui
ad altare, ad altare, cum cereis nondum luminatis, sonantibus interim omnibus signis.
Finita enim ipsa terna, etc.Et pro reductione vinearum
de quibus dabant Septenam, quod de cætero non teneantur dare aliud nisi
undecimam partem, quæ, ut prædicitur, Casta vocatur.Est etiam sciendum quod de supradictis ab utraque parte excipiuntur
usatica, laudimia, consilia, quarti, quinti, sexeni, Septeni, octavi, feuda,
etc. Vide Quarto 6.a 7. pagisvel
vicis: alii
a septimo miliario, alii denique
a septis urbis, ut Chaumellus in Hist. Bituric. lib. 6. cap. 13. et Thomasserius in Consuetud. localib. Bituric. pag. 72.
Septenæ
Bituricensis mentio fit Septimaniamappellari in hymno S. Guillelmi Bituricensis Archiepiscopi observat idem Chaumellus :
Alme martyr Juliane, alme martyr Private, et plangite omnes
prorsus Insulæ Orientis : tu Lugdune planctum ad durabile Occidentis, hoc perage civitas
Lemovice, similiter Aquilonis : in quo et Bituricæ Septimaniæ nunc plange meridies
Narbonæ, etc. Sed videtur hæc vox ad SeptimaniamNarbonensem, seu Occitaniam provinciam pertinere.
Septene, in Consuet. Bitur. ex Reg. Cam. Comput. Paris. sub Joan. duce Bitur. fol. 117. r° :
Ce
sont les coustumes de mons. le duc de Berry et d'Auvergne qu'il a en la ville et Septene
de Bourges, etc.