sester
Habemus in Trophensee, quantum ad duo officia pertinet,..... et ad Sagelstat, in unaquaque, quod ad unum
Sester pertinet. Si quæris, quid sit Sester, dictum est quasi dicatur constitutio, vel
firmiter statutum. Ipsi enim armentarii secundum suam consuetudinem habent nomina
inventa, quibus utuntur, utpote tantum lactis, quod seracium possit fieri, vocant Immi,
et octo Immi dicunt Sester, idemque Sester nihil est aliud, nisi 8. Seracia, unumquodque
autem Seracium sequuntur octo casei. Vide Sextarium.