silemsis
Porro Silemsis per casuum mutationes non solum apud versidicos, verum apud
sine metris scribentes frequenter invenitur. Virgilius accusativum pro genitivo aut
ablativo miranter posuit :
Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
Occupat os faciemque adversam.
Pro eo quod est occupat Latagum ore aut Latagi os.