sinodochium
Insuper adjungimus ad præfatum
locum Sinodochium illum inter Padum et Ticinum, quod est in honore S. Mariæ
constructum.Cum Monasteriis,
cellulis, Synodochiis, Ecclesiis, etc. Charta Romualdi Ducis Beneventanorum in
Chronico S. Sophiæ Benevent : Ut neque a Monasterio subdatur, neque Synodochio
defendatur. Occurrit præterea in Chartis Ludovici Pii in Vita Aldrici Episcopi
Cenom. num. 11. apud Pontium de Larazio de Excidio Salvaniensis monasterii num. 4. in
Actis Episcopor. Cenoman. pag. 111. 127. 147. Atque forte ita legendum in Vita MS.
Magnobodi Episc. Andeg. cap. 41 : In quo etiam Syntochia atque brephotofia
construxit. Nisi legatur ptochia.
Pervenit ad aures clementiæ nostræ, quod aliqui duces,.... et
ceteri per singula territoria habitantes ac discurrentes, mansionatica et paravereda
accipiant non solum de liberis hominibus, sed etiam de ecclesiis Dei, monasteriorum
videlicet virorum et puellarum, et Senodochiorum. Ex quibus facile colligitur
Synodochiasæpissime nuncupari
Obedientiasa majori monasterio dependentes.