siricus
Sericus,
Quamvis autem Siryco pretioso corpus vestias, et niveo vellere
membra componas, non sine macula diem transigis, si camini ardentis ora
contigeris. Corippus lib. 4. n. 4 :
Syrica per cunctas pendebant vela columnas.
serica.
Pendentia vela inter columnas ex palleis Sericis fecit. Idem
Scriptor in Hadriano pag. 109 : Vela Syrica numero quinquaginta septem.
Adde pag. 110. 111. etc. Et super illam (tobaleam) ornatam de Sirico,
etc.Siricum Romanum, id est,
Siricum, vel seta Romana. Ita Siricuspro
sericusperpetuo scribi in veteribus codd. Paulini annotat Juretus ad lib. 1. de Vita S. Martini. Sed quod interdum
Syricus, pro
Siricusscribitur, id vitium scriptorum est : cum, ut ait Isidorus lib. 19. cap. 17.
aliud sit
sericum, aliud Syricum. Nam sericum lana est, quam Seres mittunt : Syricum vero
pigmentum, quod Phœnices in Rubri maris littoribus colligunt. Incertum porro, an de
posteriori intelligi debeat Lex Alaman. tit. 59. § 7 : Si autem ex ipsa plaga
cervella exierit, sicut solet contingere, ut medicus cum medicamento aut Sirico
stupavit, et postea sanavit, etc. Ibi enim Siricumlicet interpretari lineum tomentum, quod vulgo
qui vestibus Sericis utitur, seu gravatur, ut
habet vetus Interpres Juvenalis Sat. 6. Auctor Hist. Appollonii Tyrii : O juvenis
Sirice ! qui amore tuæ carnis ductus cito animam amisisti. Serici enim usus
rarus adeo primitus fuit, ut penes solos ditiores et delicatiores esset : et Galenus lib.
13. Meth. scribat sua tempestate, sub ditione Romana, in magnis civitatibus penes solas
mulieres opulentas inveniri potuisse.