spadare
~atus vel eunuchizatus,belisnod
Si quis admissarium alienum
sine consensu domini sui Spadaverit, etc. Vide Spassare et
Spadonare.Caballus spadatus, in Lege Salica eodem tit. 40. § 3. et in Capitul. 3. ann. 813. cap. 24. Cujusmodi sunt ii, quos
Ungresdicimus, quod ex Pannonia seu Ungaria plurimi in alias Provincias adducantur. Ammianus lib. 17. de Quadis ac Sarmatis :
Equorum plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati raptentur, aut
in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.spadato. Vita Caroli IV. Imper. :
Valentemque Spadonem
Carolo ante portam civitatis transmisit. Ubi Freherus equum spadicei coloris
perperam interpretatur. Albertinus Mussatus de Gestis Italicor. lib. 11 :
Sic canis ut primum campis exire maniplum
Providus aspexit, subito Spadone citato
Prosiluit volitans una comitante cohorte.
Albertus Argentinensis pag. 120 : Cum paucis Spadonibus cursu velocissimo
properavit ad Rhenum. Idem pag. 136 : Post quem idem filius Spadonem more
garçonis equitabat. Utitur et pag. 143. Legavit........ duos Spadones, quos secum de
civitate Pragensi duxit ad partes, quorum unus griseus et alter
ruffus.SpadareCelticæ, vel Germanicæ originis esse scribit Eccardus in Notis ad Pactum Leg. Sal. pag. 76. ab inusitato scilicet verbo
Spahen, quod findere, secare sonat : cujus etiamnum exstant plurima derivata.