spalion
Romani vero Spaliones paraverunt, et magnorum saxorum jacularia tormenta. Spalion
autem est quoddam textum ex viminibus ad formam tecti confectum, et densitate solidum,
et utrinque tectum ; utrinque latera deorsum sunt extensa, et repellunt omne telum, quod
incidit, ac ferit illam machinam. Pelles autem et coria superne injicientes undique
circumtegunt, ut sit firmius munimentum, et excutiat repellatque
tela.