spia
idem apellat J. B., S. clericum, W. de C. ‥ et Ceciliam Knectefart que fuit ~a eorum
Spia, unde Gallis
Espion, et
Espie. Epistola Senensium ann. 1313. apud Corium in Historia Mediolanensi : .......
Intimamus, quod Dominus Henricus per
varias Spias et nuntios et literas amicorum, quod Romanorum Rex... in borgio de
Bonconvento decessit, etc. Juramentum Potestatum civitatum Italiæ apud Hieronymum
dalla Cortelib. 4. Hist. Veronensis :
Nec Spia aut guida ero ad damna
Veronæ, et bona fide sine fraude et dolo polliceor regere et gubernare civitatem et
populum Veronensem, etc.
Pro diversis
consultationibus, Spiis, et escoutis, et aliis imminentibus vii. lib.
x. sol. Jac. Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1283. apud Murator.
tom. 6. col. 581 : Et moram facientes apud portum Pisanum, exspectabant quid
nostræ galeæ facerent, de quibus omni die per suas Spias nova habebant.
Occurrit præterea apud eumd. Murator. tom. 8. col. 430. in Statutis Vercell. lib. 25. et
Riperiæ cap. 178. fol. 25.Spia,
Spiæofficium. Charta ann. 1348. ex Tabul. S. Vict. Massil. :
Tenentur etiam facere explorationes sive Spias hinc et inde extra juridictionem
terræ S. Leontii propriis sumptibus. HincQui dictus
messagerius sive Spia stetit in dicta Provincia pro Spiando per quatuor dies, habuit
xvj. grossos. Item dicta die etiam fuit missus Jacobus Balbi... pro Spiando si erant
etiam gentes armorum dictorum Anglicorum et Navarreses. Vide
Expiare.